Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0089
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Studien zur Spätscholastik. III.

89

quia anima [aut] per se ipsam producit in se peccatum originale
aut a carne producitur in anima [peccatum] originale. Si primum,
tune esset peccatum actuale et proprium; secundum dici non
potest, quod caro non habet peccatum originale, quare non potest
ipsum producere in anima, quod nihil dat, quod non habet.
Tertio: Omnis feditas carnis est materialis, quare animam,
que est spiritualis, maculare non potest, nec est dicendum, quod
feditas carnis est instrumentum dei, quo producitur in anima
macula peccati originalis, sicut ignis materialis ut instrumentum
divine iusticie agit in spiritum damnatum, quoda sic deus esset
autor peccati originalis, quod absurdum est dicere.
Ex hoc probato sequitur, quod parvuli non contrahunt ori-
ginale peccatum a parentibus proximis. Sed si hoc modo loquen-
dum est, quod carentia sive privatio contrahitur a parvulis, tune
omnes parvuli carentes iustitia originali habent privacionem illam
sive peccatum originale a primis parentibus, quod enim primi
parentes peccaverunt transgressione divine precepti* 1 de non man-
ducando de ligno scientie boni et mali. Ideo totum genus humanum
caruit iusticia originali, quod primi parentes tune fuerunt totum
genus humanum; parvuli etiam omnes, qui ex parentibus primis
processerunt, habuissent iusticiam originalem ex parentibus, si ipsi
non peccassent; quare parvuli ex primis parentibus contraxerunt
carentiam iusticie originalis. Quando autem deus reficit hoc
damnum [vel] hanc carentiam per gratiam gratum facientem, tune
habent homines hoc bonum a deo misericorditer agente et nulla[m]
iusticia[m] requirente. Verbi gratia in veteri testamento egit deus
misericorditer apud aliquos, quos fecit circumcidi, quibus dedit
gratiam suam. Sic in novo testamento agit deus misericorditer
apud eos, quos facit pervenire ad baptisma, quibus donat graciam
suam.
Hec est summa veritatis in hac materia, quam b. Paulus ex-
plan avit ad Romanos 9 concludens ex factis et scriptis divinis:
,,Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat2“.
Nunc ergo ad propositum divertamur de anima Marie vir-
ginis, de qua est doctrina multorum, quorum unus ego sum: Anima
Marie, quando a deo creabatur, et in carne disposita infundebatur,
habuit simul cum esse suo concreatam gratiam dei gratum facien-

a ms: quodsi.
1 Gn. 2, 17.
2 Rm. 9, 18.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften