Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0092
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
92

Gerhard Ritter:

est gracia gratum faciens; diese carentia ist specialiter mit der ira
clei gemeint.
Hec de scriptura una sacra.
Consequenter est alia einsdem b. Pauli scriptura ad Romanos5* 1:
„Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et
per peccatum mors, ita et [in] omnes homines mors pertransiit, in
quo omnes peccaverunt“. Hane exponens Augustinus in libro de
baptismo parvulorum2 ait: „Aliud est, quod exemplum est volun-
tate peccantibus, aliud est, quod origo est cum peccato nascentibus.
Non est igitur accipiendum peccatum Ade transisse in omnes imi-
tacionis tantum exemplo, sed propagationis et originis initio“.
Ad verba apostoli est respondendum, quod illa locutio univer-
salis ,,in quo omnes peccaverunt“ est limitanda ad subiecta pro-
pria, ut tantum valeat: in Adam omnes peccatores peccaverunt ;
non enim potest adeo universaliter, sicut sonat, verbum apostoli
intelligi, quod et Jesum Christum ipsa universalitas includeret . . .
Dicis: hec exposicio etiam est de mente adversariorum, qui
ab illa universali: „In Adam omnes peccaverunt“ excipiunt Jesum,
quod ille ab Adam non processit naturali propagatione, sed Spiritus
sancti obumbracione. . . . Qui autem ab Adam processerunt natu-
rali propagatione, hii omnes peccaverunt in Adam, et sic fuerunt
peccatores, et hec est intentio apostolici: „In Adam omnes“ (sci-
licet naturali propagatione ex eo procedentes) „peccatores fuerunt
et peccaverunt“.
Respondetur admisso tali modo loquendi et quod ille fuerit de
mente b. Pauli, quamquam ignoretur; non tarnen ostenditur per
hunc modum, quod omnes procedentes de Adam naturali pro-
pagatione, quandoa esse proprium et singulare habent condistinc-
tum ipsi esse Ade ut sui principii, habeant peccatum in se, quoniam,
si sic esset, ipsa propagatio naturalis esset causa peccati in nascente,
quod verum esse non potest, ut supra ostensum est, quod ex man-
dato dei processit naturalis propagatio. Sic itaque verba sacra
apostoli allegata non militant contra propositum.meum; sed ex-
positio b. Augustini adducta est contra meum propositum. Ad
illam ergo est respondendum per verbum b. Augustini in epistola
a statt quatenus bzw. quantum?
1 Rm. 5, 12.
2 De peccatorum meritis et remissione, et de baptismo parvulorum, s.
Migne P. L. 44, 114.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften