Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0094
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
94

Gerhard Ritter:

tota humana natura simul et semel [condita] leges divinas per
inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale et singu-
lorum quoque superaddita gracia relaxatur“.
Dicendum est b. Johannem baptistam verum dixisse, quod
Jesus tollit omnia peccata mundi ab hiis, quibus vult gratiam
donare qualiacumque habeant nomina hec peccata, et presertim
sicut b. Johannes 1. can. 2 cap. ea nominat, ,,concupiscentiam
carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vite1“. Et notanter
Johannes ait peccata pluraliter, quia illa tria, que sunt in mundo,
in se complectuntur omnia peccata hominum. Ad glosam dico, quod
quia nullam sacram allegat scripturam, ideoque sine auctoritate
fidei contemnitur. Primo textui non concordat, quia in textu de
multis peccatis mundi dicitur, in glosa verum peccatum mundi
mentionatur. Item: Matth. 1 angelus domini ad Joseph de Jesu:
,,Vocabis nomen eius Jesum; ipse enim salvum faciet populum
suum a peccatis eorum2“, ubi glosa interlinearis: ,,Tam originalibus
quam accedentibus actualibus3“. Ex quibus formatur argumentum,
quod populus salvandus per Jesum erat in peccatis originalibus et
actualibus. Respondetur, quod angelicum dictum sine dubitacione
est verum, Jesus enim salvum fecit populum suum, qui est pre-
destinatorum, a peccatis eorum, qui peccaverunt. Et ex illo verbo
non sequitur, quod omnis populus dei fuit in peccatis, nec ex ipso
verbo elicitur peccatum originale, licet glosa habeat „originalia“,
quia et illa glossa non est sacra scriptura.
Unde si nullus umquam doctorum confinxisset hoc vocabulum
„peccatum originale“, nihilominus salvarentur in veritate omnes
scripture fidei et sacre.
Contra haue sententiam et pro adversariorum robore ad-
ducitur scriptura Ezechielis 18 sumpta4: „Quid est, quod inter vos
parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel dicentes:
patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupes-
cunt ? Vivo ego, dicit dominus deus, si erit ultra vobis parabola
hec in proverbium Israel; ecce omnes anime mee sunt, ut anima
patris ita et anima filii mea est: Anima q.ue peccaverit ipsa
morietur“. Et infra5: „Filius non portabit iniquitatem patris,
1 1 Jo. 2, 16.
2 Mt. 1, 21.
3 Fehlt Glosse l. c.
4 Ez. 18, 2—4.
5 Ez. 18, 20.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften