Metadaten

Ritter, Gerhard [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0096
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
96

Gerhard Ritter:

allegato quando dicit: „Sempiterno igne puniendos“. Item alibi
dicit penam illorum parvulorum esse mimitissimam. Respondetur,
quod damnatio parvulorum non est eis pena sensibilis. Cuius pro-
batio est, quod iustitia exigit, ut pena sensibilis, que est involun-
taria, detur illi, qui voluntarie malum operatus est secundum illud:
„Per que quis peccat, per hec et torquetur“ Sap. U* 1. Et illud:
„Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date illi tor-
mentum et luctum“ Apok. 182. Parvuli autem ante baptismum et
ante usum rationis et liberi arbitrii nihil sunt operati mali voluntarie,
quare nulla debetur eis pena sensibilis. Et ad Augustinum dicitur,
quod sic opinatus est et sensit hoc, quod nec fidem habuit nec ra-
tione ostenditur, quare potest unusquisque sibi oppositum sustinere.
Et pro conclusione finali huius materie dicitur, quod quia
damnum nihil est positivi, ideoque etiam nullam penam sensibilem
facit, quod nichil nichil facit, et cecitas non facit dolorem in oculo
aut surditas in aure aut edentulitas in ore vel stupor in membris.
Cogitatio etiam de carentia glorie, qualiter est damnum, non facit
penam sensibilem; cuius ratio est, quod rationabilis potentia
intellectiva non dolet de eo, quo quis caret, quod nunquam habuit
vel habere potuit. Cum itaque parvuli essent rationabiles et per-
fecte intelligentie, noverint, quod beatitudinem nemo habet aut
habere potest nisi per gratiam dei, quam nemo meretur aut mereri
poterit. Et se noverint non habere gratiam aut non habuisse, quare
de carentia beatitudinis non dolerenta.
Item Matth. 3 legitur3 Johannem baptistam dixisse ad Jesum:
„Ego a te debeo baptizari“, ubi glosa: Ego egeo „ab originali pec-
cato mundari“4, ergo erat peccatum originale in Johanne, a quo
erat mundandus per baptismum; est ergo peccatum originale.
Respondetur, quod concedendum est tamquam verum verbum
b. Johannis, quod secundum glosam est intelligendum de natura
humana viciata et in peccato existente, in cuius persona locutus
est et non in sua persona. Habet enim sic glosa: „Johannes in
persona generalis hominis loquitur; qui in utero sanctificatus et
a ms: dolent.
1 Sap. 11, 17.
2 Ap. 18, 7.
3 Mt. 3, 14.
4 Gl. ord. I. c. 14v, sub H: Ego a te debeo baptizari: id est ab originali
peccato mundari, non quia tune Johannes liaberet originale peccatum, quia fuit
in utero matris sanctificatus, sed loquebatur in persona generis humani.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften