Metadaten

Ritter, Gerhard [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1926/27, 5. Abhandlung): Studien zur Spätscholastik, 3: Neue Quellenstücke zur Theologie des Johann von Wesel — Heidelberg, 1927

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.38927#0098
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
98

Gerhard Ritter:

Respondetur primo ad verbum b. Petri ipsum concedendo,
sicut locutus est; de adultis enim loquitur, qui contraxerunt pec-
cata actualia et presertim peccata crucifixionis et mortis atque pas-
sionis Jesu Christi, de quibus premisit Petrus dicens: „Certissime
sciat omnis domus Israel, quia et dominum [m]eum et Christum
fecit deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis“1! Idii ergo adulti,
ut remittantur eis peccata, debent ante baptismum penitentiam
agere, quod Petrus innuit cum ait: „Penitentiam agite, et bapti-
setur“ etc.2.
Ad secundum: quod omnis christianus confiteri habet unum
baptisma in remissionem peccatorum. Quod est tantum dictum:
unum baptisma Christi per verba hec: „Ego te baptiso in nomine
patris et filii et spiritus sancti“ habet secundum dei pactum effi-
caciam ad remissionem omnium peccatorum in habente illa et
recipiente digne baptisma. Ex hiis duabus scripturis non elicitur
aliquid esse peccatum originale, quod contrahant parvuli a primo
parente per suam naturalem propagationem, quod remittatur in
baptismo.
Ad tertium, quod clare sonat contra viam Anshelmi et suorum
sequacium, dicendum est, quod canon ille supra opinionem b. Augu-
stini fundatur, qui interfuit institutioni huius canonis, ut legitur in
cronicis. Et quod Augustinus in hac sua opinione non posuit
sacram scripturam, non est ei credendum, sed potest salva sua
sanctitate sibi contradici et contradictum est per multos etiam
sanctos patres. Sed ad id quod additur „unde sit consequens“ etc.
dicitur, quod non legitur in sacris scripturis; nec hodie habet usus
ecclesie, quod formula baptismatis sic habeat: „Ego te baptiso in
remissionem peccatorum“, sed sic habet, ut legitur Matth, ultimo:
„Baptisantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti“3. Ad
id quod additur: „Quoniam non aliter“ etc., ubi auctoritas sacra
adducitur et eins intellectus exprimitur, dicendum est, quod verba
apostoli sunt vera et eius intellectus est supra expressus. Et ad-
mirandum satis est4, qualiter patres hii, qui modica erant pars
ecclesie katholice, ausi sunt hec affirmare, quod ecclesia katholica
ubique diffusa semper intellexit verba apostoli de peccato originali,
quod parvuli contrahunt naturali propagatione. Ante Augustinum

1 Ac. 2, 36.
2 Ac. 2, 38.
3 Mt. 28, 19.
4 Randvermerk: Nota!
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften