Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hoffmann, Ernst [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0012
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
12

E. Hoffmann und R. Klibansky.

sum et racionem, et fide attingitur. „Nisi enim credideritis, non
intelligetis“, ait Ysaias. Credimus igitur ipsum Deum esse unum
et trinum, cuius tamen nec unitas nec trinitas comprehensibilis est.
Deum confitentur omnes omnium naciones esse optimum, a
5 quo omnia; et hoc eciam ethnici non negarunt. Nam cum nichil
se ipsum in esse producere possit, quia esset antequam esset, quod
racio non admittit: necesse est ad unum primum eternum devenire.
Hoc autem primum principium Deum dicimus, qui non potest
intelligi non esse. Nam ipse est veritas, que nequit intelligi non esse.
10 Veritas enim est obiectum intellectus; sive enim intelligatur Deus
esse sive non esse: dummodo alterum ut verum affirmetur,
affirmatur Deum esse. Supra omnem igitur opposicionem et con-
tradictionem Deus est, qui per utrumque contradictorium videtur
necessario esse.
is Cum ergo ad investigacionem quidditatis Dei ascendere aus,
vides te necessario deficere, quia ad infinitatem illius, que omnem
supergreditur opposicionem et prevenit ut simplicissima eter-
nitas et causa maxima, nec nominibus nec racionibus te iuvare
potes. Non est enim Deus aliquid, quod oppositum habet, sed est
20 supra omnia opposita per infinitum, ut est doctrina verorum theo-
logorum. Quando igitur consideras Deum esse summum bonum,
eum via racionis inquirendo, asseris veritatem, iusticiam, pietatem,
et ab eo removes opposita horum; et dum sic consideras, occurrit
tibi quedam multiplicitas et alteritas, quia iusticia in sua racione
25 non est veritas nec veritas pietas et ita de reliquis. Unde vides
ista nomina „veritas, iusticia, lux“ Deo non convenire, quo-
niam alteritatem, multiplicitatem, opposicionem ac racionem di-
cunt, que omnia primo simplicissimo infinito convenire nequeunt.
Sed dicis verius esse hec nomina Deo positive non convenire, qui
17. post et Cus. deleo, eam.
1-—2. cf. Isai. 7,9.
4—5. cf. De Doct. Ignorant. I, 7, fol. 3T.
5-—14. cf. ibid. I, 6, fol. 3T.
15—p. 14, 6. cf. ibid. I, 26, fol. 12T.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften