Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hoffmann, Ernst [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0018
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
18

E. Hoffmann und R. Klibansky.

cionali unissimo convenire nequeunt; et non est possibile nobis,
hominibus aliquo signo, figura aut locucione attingere triunitaterm
Verissimum est enim Deum unum esse; est et verissimum Deum
trinum esse. Et non sunt ille du e veritates, quia non est alia
5 veritas unitatis et alia trinitatis, sed ita est unus quod trinus, et.
econverso. Et quia omnia nomina Deo attribuimus in compara-
cione ad creaturas, oportet ut ex creaturis nos iuvemus, ut ad
trinitatem ascendamus.
Nichil est, quod non recepimus; videmus in quolibet, quod
10 est res una, discreta et connexa. Hec enim reperiuntur in essencia
omnis esse; et ipsa unitas dicit indivisionem, discrecionem et con-
nexionem. Si igitur reperimus in omni esse participante esse ista
et videmus unitatem contractam, que a rebus participatur, non
esse nisi sit trina: ita quedam de Deo eciam dicimus transumptive
is et abstracte.
Unitas enim infinita ita est trina, quia est unitas, que est
indivisibilitas a se; est et discrecio infinita, que est equalitas
]| foi. 5v || essendi omnia; est et connexio infinita.
Per hoc enim, quod est unitas infinita, tunc ab ipso omnis
20 res est una et a se indivisa.
Per hoc, quod est equalitas infinita, tunc discrecionem.
complicat omnium; nam quod res est sic, et non sic aut sic, habet
a racione aut discrecione infinita, que est equalitas infinita, per-
quam res consequitur discretum esse, infra quod non esset nec
25 supra, — quod non est. Ex ipsa igitur discrecione comparacione
nostra in rebus est diversitas et inter nullas res equalitas pre-
cisa; sed infinita equalitas, que est et racio infinita, omnes diversi-
tates discretivas complicat in sua simplicitate.
Deinde per hoc, quod est connexio infinita, omnes res.
9. post recepimus Cus. deleo, esse unum habemus et distinctum et
proporcionatum; hoc autem
10—p. 20, 3. c/. De Doct. Ignorant. I, 10, fol. 4V; cf. De Mente cap. 11, foL
90T sq. 27. cf. De Doct. Ignorant. I, 17, fol. 7V.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften