Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hoffmann, Ernst [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0022
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
22

E. Hoffmann und R. Klibansky.

Ista alibi dici habent, quomodo scilicet in omni re creata
multitudo est in magnitudine et econverso, aut simplicitas in com-
posicione et econverso, aut unitas in trinitate et econverso; que
nobis ostendunt ut in vestigio, quod supra omnem opposicionem sen-
5 tire debemus, quomodo infinita unitas in trinitate est et econverso.
Nunc autem ad hoc, ut ad generacionem eternam pro-
cedere valeamus, scire debemus, quomodo sanctus Augustinus
per nomina mathematica trinitatem declarat in eternitate:
Quia unitas precedit omnem alteritatem, que sine du alitate
10 non est, igitur unitas eterna. Item inequalitas posterior est equali-
tati, a qua cadit; quia omnis inequalitas ad equMitatem reducitur
et inequalitas absque alteritate esse nequit, equalitas igitur
precedit alteritatem; quare eterna. Connexio prior divisione,
quia connexio ab unitate, divisio ab alteritate; quare etc.
II foi. 6r is |[ Voluerunt nostri unitatem dici Patrem, equalitatem Fi-
lium, connexionem Spiritum Sanctum, ex quadam confor-
mitate, ut generacionem et processionem melius attingamus; licet
propriora nomina sint id, idem, idemptitas, etc.
Nunc videamus de generacione Filii eterna: Nam generacio
20 est unius creature multiplicacio seu unitatis repeticio, ut in patre
et filio, que in caducis reperitur; generacio in Divinis est uni-
tatis una repeticio, id est unitas semel; si bis aut ter repeteres,
aliud procreabitur, ut binarius vel ternarius. Non gingnit igitur unitas
semel repetita nisi unitatis equalitatem; et non potest aliud
1. post habent Cus. deleo, et quia hic modus qui a. 1. post creata Cus.
iterav. quomodo; seclusi. 2. post multitudo Cus. deleo, est in iugi discrecione,
15. ante Voluerunt Cus. deleo, aliqua oerba, quae, incertius leguntur: quomodo
autem filius.. possent tamen alii termini. 21. sq. post unitatis Cus. deleo, semel.
6—p. 24, 4 Toto hoc loco aeque ac l. I, 7—9 De Doct. Ignorant. CUS. sequitur
non tam AUGUSTINUM quam doctores quosdamXII. saec. oigentes: THEO-
DORICUM CARNOTENSEM (Comment. in BOETHII De Trinitate, ed.
Jansen, Vratisl. 1926, p. 12* sqq.) et Pseudo-BEDAM (Comment. in BOETHII
De Trinitate, BEDAE Opera t. VIII., Colon. 1688, coi. 939 sqq.). Unicus
locus, quo AUGUSTINUS „per nomina mathemat. Trinitatem declarat in
aetern.“ est. 1.1, 5 De Doctrin. Christian, (ed.Maurin, t. III, Bassan. 1797, coi. 8);
quem locum commentatores BOETHII et alii XII. saec. doctores (cf. e. g. IO AN-
NEM SARESBER., De septem Septenis, Patrol. Lai. t. 199 coi. 961 B; ALA-
NUM ab INSULIS, Regul. Theologie., reg. IV., Patrol. Lat. t. 210 coi. 625 A
sq.) non semel laudant et interpretantur. (Cum his cf. interpretationem THO-
MAE AQUIN., S. Theol. P. I qic. 39 art. 8, ed. Leonin. IV. p. 408 sq.!).
6—14. cf. ordinem sententiarum l. I, 7 De Doct. Ignorant.; de doctrina
unitatis, aequalitatis, connexionis praeter multos alios loc. cf. ibid. /, 24/ De
Coniecturis II 17; Idiotae l. I, fol. 77Y; De Pace fidei cap. 7; De Venatione
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften