Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hoffmann, Ernst [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0028
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
28

E. Hoffmann und R. Klibansky.

Considera eciam, quomodo artifex varia producit ex arte unar
et quanto plura, tanto ars potencior et maior; ita ars divina est
inevacuabilis.
Considera eciam, quomodo artifex producit artificiatum, quia
5 primo facit conceptum in arte, deinde illum amplectitur, ita quod
amplexus procedit ex concipiente et concepto, sive ab intellectu
et arte seu conceptu procedit voluntas; ita procedit suo modo in
Deo, quia Deus Pater concipit et amplexus procedit; et hec est
trinitas. Legitur in Genesi, quomodo creavit, deinde vidit, deinde
10 procedit bonitas ex Iniis: „erant enim valde bona“.
Similitudinaliter agit artifex; et sicud se habet artificiatum
ad artem finitam, ita creatura ad creatorem. Videtur enim in arti-
ficiato, qualis artifex; ita in creaturis, qualis creator. Videmus
enim in artificiato trinitatem in unitate sicud in creatura. Nam
is archa habet esse ab artifice sicud universus mundus a Deo; archa
est una, est discreta et connexa.
Et considera bene hic, quomodo universum, si consideratur in
pura unitate, tunc est Deus, quia mundus archetipus et Verbum,
quia nichil tunc est extra ipsum, etc. Omnium unitas Deus est,
2o et in quolibet universi reperitur via. Nam quelibet pars arche si
consideratur, puta fundus eius, tunc habet unitatem, habet discre-
cionem ut fundus; habet et connexionem, que procedit ab esse et
discrecione sua; convertit enim ad se archam, ad quam habet pro-
porcionem. Et ita de quolibet lapide turris, ita de manu aut pede
25 hominis ad hominem sicud de quolibet universi ad universum.
Et considera, quod sicud ars concurrit ad omnia artificiati,
quia dolacio lapidis varia ad unitatem connexionis turris dependet
ab eadem arte: ita omnia diversa ab eadem arte; et quomodo
similitudo artis, artificis et conceptus eius est forma artificiati.
30 Qua propter materia, in qua recipitur secundum magis et minus,
1. in marg. Cus. 4. 1. producit: perducit Cus. 4. in marg.
Cus. δ. 10. bonitas · ex hiis distinx. Cus. 13. in marg. Cus. 6.
18. quia mundus archetipus et verbum super lin. inser. Cus.
19. post Deus est Cus. deleo, et non potest videri illa trinitas, etc., sed v.
30. in marg. Cus. 7.
30. materia : materiam Cus.
5. sqq. De processu ooluntatis ex intellectu et arte cf. Cribrat. Alchoran.,
II, 2 — 6 ; et sermon. „Verbum caro factum est“ (a. 1453), fol. 79v.
10. cf. Gen. 1,31.
17—19. cf. De Doct. Ignorant. II, 4 sq.!
30 sqq. cf. ibidem II, 8, fol. 18T.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften