30
E. Hoffmann und R. Klibansky.
est similis conceptui, sed numquam equalis precise; ita forme rerum
sunt ymagines artis divine, etc.
Et nunc est prima pars explicata, que habet generacionem
Verbi et quomodo secundum ewangelium ,,omnia per ipsum facta
5 sunt, et sine ipso factum est nichil“; et quomodo omnia in ipso sunt
ipsa ars, que est vita, cuius omnes vitales nature ymaginem
gerunt; et quomodo ipsa vita est lux hominum, quia ipsa vita est
racioet sapiencia, a qua omnis racio et sapiencia; et quomodo
est lux hominum et lucet in tenebris ignorancie et tenebre eum
10 non comprehenderunt.
IIfoi. 7r [j 2a ad Corinth. 5.: „Deus erat in Christo mundum recon-
cilians sibi.“ Io. 6.: „Hic est panis, qui etc. dat vitam
mundo.“
Secundo loco promissum est, ut de incarnacione Christi
is subiungamus. Pro cuius partis introductione, quoniam „nobis dies
illuxit“, rememorandum censeo. Nam „Deus creavit hominem“, etc.
Notandum hic, quomodo incarnacio Christi fuit necessaria
nobis ad salutem. Deus creavit omnia propter se ipsum et non
maxime et perfectissime nisi universa ad ipsum; sed nec ipsa ad
20 ipsum uniri potuerunt, cum finiti ad infinitum nulla sit proporcio.
Sunt igitur omnia in fine in Deo per Christum. Nam nisi Deus
assumpsisset humanam naturam, cum illa sit in se ut medium alias
complicans, totum universum nec perfectum, —- ymmo nec esset.
Vide hic, quomodo inter naturas creatas homo racione uni-
25 versalitatis omnes complectitur, tam spirituales quam corporales.
Et hinc eciam quasi in fine universitatis encium creatus est, ut
omnia in ipso ut in fine reperiantur.
3. post habet Cus. deleo, quomodo.
15. intraductione Cus. 15. quoniam: quö Cus. (vide p. 14, 25).
4—10. c/. Ioann. 1, 3—5.
11— 12. II. Cor. 5, 19.
12— 13. Ioann. 6, 33.
16. Gen. 1, 27.
17. sqq. cf. sermon. „Hoc facite in meam commemorationem“, (a. 1439), fol.
31v.
20. finiti ad infinitum nulla proportio: c/. De Doct. Ignorant. I, 3,
sermon. cit. et multos, al. loc.; iam in primo CUS ANI sermone, „Fides autem
catholica“ (a. 1431), haec reperitur sententia, fol. 27T.
21 sqq. cf. De Doct. Ignorant. III, 3, fol. 25y.
24 sq. cf. ibid. I, 22, fol. 9V sq.