Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hoffmann, Ernst [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0032
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
32

E. Hoffmann und R. Klibansky.

Et non fuit possibile universam naturam conditam ad Divini-
tatem vehi posse nisi in homine, qui gloria et honore paulo minus
angelis est et supra omnia animalia et opera manuum Dei consti-
tutus; et propterea non quiescit spiritus hominis, qui intra se
s complicat universorum naturas in aliquo creato, sed supra se ap-
petit et non invenit, in quo sacietur, nisi immortalitatem, que est
vita et sapiencia eterna. Et quoniam hic homo, qui debet esse finis
universorum seu quies seu sabbatum, esse nequit summa creatura,
que intra se complicet omnes in sua perfectione, nisi sit ypostatice
10 Deus, in quo solum est quies, quia ipse est omne id, quod appetitur:
hinc necesse fuit, ut Deus fieret homo, ut sic omnia in finem per-
venirent.
Qua propter sciendum, quod licet oculis nostris et sensibilibus
consideracionibus non possimus differencias nisi per temporales
is distancias considerare, ut sic Christus secundum hoc, ut homo
est, in tempore natus post Abraham et alios videatur: secundum
tamen Deum, qui supra omne tempus est, Christus est ut princi-
pium et capud omnis creature, — ut ipse dixit: „Antequam Abra-
ham fieret, ego sum“, et Paulus ad Ephesios et Collocenses
20 scribit: ,,Unde principium vivorum, mortuorum et universe ec-
clesie“, triumphantis et militantis. Hic Christus in terris visus est
temporaliter per nos conversari sicud et temporaliter natus est ex
virgine die hodierna.
Hic igitur est advertendum, quod Christus Dominus in hoc,
25 quod supra omnem creaturam maximitati ab s o lut e coniunctus
est, quia eo maior dari nequit, in quo potencia infinita in se com-
pleta et perfecta est: tunc Deus est et ipsa ars seu forma infinita
omnium, que sunt; inquantum autem maximus homo, tunc
homo est perfectissimus, cui perfectior dari nequit. Et quoni-
-io am ipsa natura humana in ipso est altissima, ita quod alcior dari
nequit, que infinitati divine coniungi posset propinquior: tunc eo
ipso, quod perfectissimus et altissimus in natura humanitatis,
per hoc eciam unitissimus Divinitati.
9—12. cf. De Doct. Ignorant. III, 7, fol. 29*.
9. De unione secundum liypostasim cf. THOMAE AQUINAT. S. Theol.
P. III qu. 16 art. 1 et art. 12 (ed Leonin. XI. p. 198 et 217); ALBERTI
MAGN. S. Theol. I. tract. X. qu. 43 (Borgnet t. 31, p. 449 sqq.); vide et
notam ad l. 29 sqq. 17. cf. Apoc. 3, 14. 18 sq. Ioann. 8, 58.
19—21. cf. Coi. 1, 18; Ephes. 1, 22; 5, 23; cf. CUSANI Elucidationem
epist. ad Colloceris. adhuc inedit., cod. Vatie, lat. 1245, fol. 288y, coi. 1.
25 sqq. cf. De Pace fidei cap. 12, fol. 119*.
29—p. 34,8. Cum hoc loco cf. THOMAE AQUIN AT. De Unione Verbilncar-
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften