Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hoffmann, Ernst [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1928/29, 3. Abhandlung): Cusanus-Texte: I. Predigten, 1: Dies sanctificatus vom Jahre 1439 — Heidelberg, 1929

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39951#0038
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
38

E. Hoffmann und R. Klibansky.

aliud crediderunt, quia latebat Deus sub carne, sicud vox auditur,
sensus intelligitur.
Predicabat et illuminabat Christus; doctoris est illuminare
per vocem, et communicat lumen discipulo absque diminucione sui
5 luminis; ita Christus illuxit nobis, ut nos sue sapiencie faceret
participem. Vide, quanta misteria sunt in verbis Christi, que sunt
voces, in quibus latet ipsa eterna sapiencia. Sed ad hoc, ut voces
audiantur, oportet accedere, oportet per fidem accedere et devo-
cionem; et tunc illuminamur et sumemus de eius plenitudine; etc.
10 Hic de beata virgine pauca.
Ii foi. sr || Et nunc vides, quomodo ille, qui se toto corde ad Christum
convertit per fidem et desinit esse hic, qui est, et iterum nascitur
in Christo, ut non sit in eo nisi Christus, hic in Christo est filius Dei,
hic deificatur, hic consequitur perfectionem ultimam. Et ita in-
is tellige ewangelium, quod oportet in Christo Deo renasci, qui vult
filius Dei esse, quoniam in ipso omni mundi constitucione vocati
sumus ad hereditatem eternam. Nam sequitur, quod hoc cre-
damus, quoniam „Verbum caro factum est et habitavit in nobis“:
si Filius in Divinis assumpsit humanitatem, manifestum est te
20 hominem ad filiacionem divinam per inhabitantem in te Christum
effici posse.
Si igitur pro tercia parte vis in Christo Dei filius renasci,
accedere te et venire oportet ad hunc solem, tu qui es gentilis in
subtilitate racionum humanarum; oportet te devotissime venire
25 per eleccionem, per quam tantum Christum eligas in simplicitate
et puritate animi; oportet, ut omnem presumpcionem spiritualem
dimittas; oportet, ut pietatem induas ad omnes et dulce cor efficias
et cum ardore caritatis accedas et cum unanimitate et pace cum
Petro, cui Deus primo revelavit misterium, et devotissima oracione
30 petas; etc.

10. in marg. Cus. 7.
28. unamitate Cus.
28—29. cum petro . . . misterium super lin. inser. Cus.

10. cf. De Doct. Ignorant. III 5, fol. 27Y.
15 —17. cf. Ioann. 3,3 sqq.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften