34
Hermann Heimpel:
neque divina neque humana lege aliqua obligarentur obedire mandatis aut
institutis ecclesie vel episcopi Romani plus quam econtra, invalescente
tamen utili et racionabili consuetudine, qua fideles in unitate amplius serva-
bantur, eo quod tunc imperatore Christiano caruerunt eos ad ordinem redu-
cente et in- unitate servante, obligati fuerunt posteri de huiusmodi obediencia
-in licitis et honestis, ac si eosdem episcopum et ecclesiam Romanam per elec-
tionem sibi iudicem statuissent circa ecclesiarum ritum, et hoc presertirn usque
in ea tempora, quibus possent invicem publice congregari et de statu ecclesia-
stico perfectius ordinare.
De contenciosis quidem actibus altera racio est. In illis enim iudicandis
inter fideles, sive sacerdotes, sive non sacerdotes, aliud consilium dedit aposto-
lus ad Cor. VI.1, et olim ante tempora dicti Constantini imperatoris
existentes eciam summi pontifices necnon ceteri inferiores evan-
gelici sacerdotes ac levite et clerici fuerunt sub activa iurisdictione
Romani principis, eciam iuxta illud apostoli ad Ro. XIII.: Omnis
anima etc.2.
Sic ergo Romanus pontifex et ipsius ecclesia prioritatem licite a prin-
cipio per quandam sibi caritativam solicitudinem obtinere cepit, que post-
modum propter consuetam devocionem, reverenciam et obedienciam sponta-
neam aliorum episcoporum et sacerdotum electionis quasi robur as-
sumpsit. Nusquam autem ex scriptura colligi potest, quod precepto Christi
vel consilio aut alicuius apostolorum ecclesie vel episcopi reliqui subesse debe-
rent ecclesie vel episcopo Romano eciam in ecclesiastico ritu, quod si racione
necessitatis fuisset debitum ad salutem fidelium, quemadmodum asserunt qui-
dam Romani episcopi, nec solum circa ecclesiasticum ritum, verum eciam in
iurisdictionibus coactivis, non tantum super clericos, verum eciam super secu-
lares potestates seu principatus quoslibet, Christum et ipsius apostolos hoc
utique pretermisisse credendum non est, quia Christus et sui apostoli aperte
statuerunt oppositum, presertirn in iurisdictionibus coactivis, ut ex scriptura
patet.
Tempore vero Constantini prefati, qui patenter Christi fidem et baptis-
mum assumpsit, eius auctoritate atque licencia primum ceperunt fideles,
insimul publice congregari et dubia circa fidem diffinire et ecclesiasticum ritum
ordinare, ut patet ex codice Ysidori c. De primitiva ecclesia in synodo Nicensi3..
Ab hoc siquidem Constantino per edictum imperiale iuxta predictam
laudabilem et antiquam consuedinem obtinuit episcopus et ecclesia Romana,
prioritatem, quam sibi super alias decrevit ecclesias et ultra hanc pro incre-
mento presbyterorum et christifidelium et sustentacione sacerdotum et mini-
strorum templorum et ecclesiarum aliqua dominia et possessiones in qui-
busdam provinciis reliquit episcopo et ecclesie Romane prefatus.
imperator.
1 1 Cor. 6.
2 Rom. 13, 1—6.
3 Decr. Pseudo-Isid., h.v. ITinschius (1863) S. 247.