Metadaten

Heimpel, Hermann [Editor]; Heimpel, Hermann [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1929/30, 1. Abhandlung): Studien zur Kirchen- und Reichsreform des 15. Jahrhunderts, 1: Eine unbekannte Schrift Dietrichs v. Niem über die Berufung der Generalkonzilien (1413/1414) — Heidelberg, 1929

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39954#0050
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
42

Hermann Heimpel:

scisma illud viguit, prout viget, et propterea dicere consuevit quon-
dam ille dampnatus Tureus Baisetta, quod, quandiu scisma illud
duraret in eadem Romana ecclesia, quod interim non timeret cum
Christianis contendere atque ipsos persequi toto posse. Non autem
sic, quando ipsa ecclesia esset unica.
Et si convocaretur generale concilium ad tollendum scisma in
Romana ecclesia inter duos vel plures contendentes de papqtu
absque imperiali auctoritate et censura, ab illo forsan resilirent
ipsi contendentes, vel alter eorum resiliret pro nutu seu libito
utriusque vel alterius eorundem, prout factum fuit inter Erro-
rium et Petrum de Luna, postquam cum suis collegiis pepegerunt
eciam cum solemnibus iuramentis et votis, quod infra certum
terminum Saone vellent insimul convenire et finem facere scis-
matis in universali ecclesia, quod tamen non fecerunt, quia non
timebant, quod pena corporalis vel realis ipsis propterea per im-
peratorem vel regem Romanorum, prout fieri debuit, imponeretur,
sic quod bona spes christifidelium, quod unio in ipsa universali
ecclesia tunc subsequeretur, et illa occasione habiti labores et ex-
pense inutiliter perierunt1. Pretendunt enim isti ewangelici sacer-
dotes maxime in tali culmine constituti se habere utriusque gladii
potestatem et propterea se facere posse omnia, que placent eisdem,
nullusque illis dicere possit: Cur hoc facis, quod nedum absurdum,
set fatuum est credere stantibus ewangeliis ac iuribus et racionibus
dictisque' sanctorum, ut per se patet; nemo enim sane mentis
crederet, quod quis licite posset illicita perpetrare.
Preterea contendentes insimul de papatu aut aliquis se gerens
pro papa in tali discordia frustra generali concilio presiderent seu
alter eoi um solus presideret, quia quilibet eorum factum suum
vellet iustificare et adversarii impugnare et ad hoc plures sibi
attrahere pociores de eodem concilio niteretur, et sic illud turba-
retur in totum nec illa contencio votive finiretur, sic quod esset
error novissimus peior priore. Unde in tali casu expedit, prout
racio dictat, quod contendentes de papatu vel ille papa, de cuius
statu agitur, ut propter crimen vel notabilem defectum amoveatur,
quod in illa parte non intersit congregacioni aut synodo generali,
in qua contra illos contendentes seu eorum alterum fuerit discep-
tandum sive tractandum, quia eo presente pauci auderent eius
narrare defectus et excessus impugnare, et tunc fierent illic contra-
1 Vgl. Dietrichs Vorwurf gegen König Ruprecht in De schismate III 7,
S. 219. Über die Vorverhandlungen für Saona ebenda 226ff.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften