Metadaten

Heimpel, Hermann [Editor]; Heimpel, Hermann [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1929/30, 1. Abhandlung): Studien zur Kirchen- und Reichsreform des 15. Jahrhunderts, 1: Eine unbekannte Schrift Dietrichs v. Niem über die Berufung der Generalkonzilien (1413/1414) — Heidelberg, 1929

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.39954#0062
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
54

Hermann Heimpel:

coactiva pene realis aut personalis1, prout tunc videbitur expedire,
ut omnia statuta, deliberata et ordinata in eodem concilio firmius
et decencius observentur. Set quia hec non fuerunt usquequaque
facta, ymmo quasi pro maiori parte neglecta in eodem Pisano con-
cilio, quam ob rem speratum in omnibus, ut predictum est, non
sordebatur effectum.
Ordo vero sedendi in concilio generali, si intererunt papa et
imperator seu rex Romanorum: Papa stabit in capite super omnes
prelatos ab uno latere, et ab alio latere imperator vel rex Roma-
norum aut eius vices gerens super omnes principatus et seculares
potestates ibi congregatas, et habebunt sedes suas seu subsellia
tam ecclesiastici prelati quam eciam potestates seculares, quando
insimul convenirent in eodem concilio, set non omnes tractabunt
pertractanda, set pauci, sc. X vel XII per eos eligendi magis periti
et discreti ac eciam tales, de quibus non dubitetur, quod corrumpi
possent aut ad dextrum vel sinistrum declinare, ambicione, prece,
precio, odio vel favore, quia, ubi est multitudo, ibi confusio, et
raro seu difficulter in unam sentenciam quantumcumque eciam
racionabilem seu necessariam ipsa effrenis multitudo insimul con-
cordaret. Primates vero et archiepiscopi immediate post papam
aut alium presidentem ipsi concilio habebunt locum et deinde
episcopi cardinales et post illos alii episcopi, non secundum divicias
aut magnas vel parvas ecclesias eorum, set secundum antiquitatem
promocionum et etatum suarum, et post hoc habebunt locum
presbyteri cardinales, quos in ordine tunc sequuntur diaconi car-
dinales et illos sequuntur alii prestanciores officiales papales in
officiis, sicut camerarius, thesaurarius necnon prothonotarii etc.
Et post illos abbates monasteriorum et hinc magistri in theologia,
doctores in iure canonico et alii legis periti secundum antiquitatem,
periciam et statum eorundem, et sic de ceteris de gradu in gradum,
et iste ordo fuit observatus per Leonem papam VIII. in eodem
concilio generali apud Lateranum in ecclesias. Salvatoris sole mn iter
celebrato, in quo interfuerunt predicti Otto primus augustus et
Adelheydis consors regni uxor eius et multi principes seculares.
prout patet in privilegiis in eodem concilio conscriptis, quorum
unum incipit: Convenit apostolico moderamine, et aliud:
Ottoni spirituali filio nostro in Christo imperatori augusto et
1 Vgl. dagegen Marsilius ebenda: nequaquam vero potestate aliqua
coactiva pene realis aut personalis inllictiva pro statu et in statu presentis
seculi!
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften