Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1936/37, 2. Abhandlung): Vier Predigten im Geiste Eckharts — Heidelberg, 1937

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41989#0098
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
98

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

noster, qui venit de caelo, ut vitam habeamus et habundantius
quam per naturam vivamus per ipsum, qui „coepit facere et do-
cere“, quomodo hoc fieret et dixit: ,,Qui sequitur me, non ambulat
in tenebris, sed habebit lumen vitae“. Fuit igitur ipse via gratiae
5 assequendae, qui fuit et via naturae.
14. Iesus itaque est locus, ubi omnis motus naturae
et gratiae quiescit. Verbum Christi sive doctrina seu manda-
tum sive exemplar motus eius est via ad visionem sive apprehen-
sionem vitae aeternae, quae est vita Dei, qui solus est immortalis:
io ideo est vita habundantior quam vita creatae naturae. Unde ad
viam gratiae, quae ducit ad patrem, nemo potest per seipsum per-
venire, sed necesse est, ut ad ipsam per hostium pergat. Dicit
autem Christus se esse hostium, qui est et via: christianus, qui
scilicet est fidelis, fide operante per dilectionem intravit per ho-
15 stium et est in via. Hostium est fides, via est dilectio; unde fides
Christi formata est hostium pariter et via. Verbum itaque Dei
Patris vocat de non esse ad esse et finaliter ad ipsum tale esse,
quod vivit vita intellectuali, quia se intelligit esse. Verbum
autem caro factum vocat hoc esse intellectuale per gratiam ad sui
20 consortium, ut scilicet degustet in fonte paterno dulcedinem divinae
vitae suae, quae filiis Dei communicatur.
15. Alio modo quaesitive intelligamus haec verba: ,,Ubi est
qui natus est ?“ ita quod sapientes quaesiverunt puerum regem,
9. est2] et add. L
16. est, est L

1. cf. Ioh. 3, 31. — loh. 10, 10.
2. Act. 1, 1.
8. Ioh, 8, 12.
4 seq. cf. Sermo synodalis „Ministrat nobis“, qui pericopam Ioh, 10, 11—18
explicat (1457; F2 263ra — 266vh): „Christus est hostium, per quod omnis
creatura egreditur in esse, quia est ratio rerum, per quam omnia facta sunt
et sine ea nihil; est et hostium, per quod omnia redeunt in causam seu ratio-
nem suam tanquam ad suum principium: est hostium creationis simul et sal-
vationis, seu effluxus et refluxus. Si quis per intellectum profunde considerat,
quomodo Christus est via, per quam omnis creatura fluit in esse, ut id sit
quod est, quodque Christus, qui est via, est etiam terminus creationis, quia
in ipso terminatur et perficitur creatio, et cum hoc attente meditatur, quo-
modo ipse est via, per quam necessario omnis creatura complet circulum
refluxus et revertitur ingrediendo in primam causam, et est terminus refluxus,
ille videt ipsum sic esse medium fluxus et refluxus, quod etiam est principium
et finis: talis pascua inveniet semper pascentia“ (V2 263va).
6 seq. cf. Sermo „Dies sanctificatus“ 32, 1—12.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften