Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1936/37, 2. Abhandlung): Vier Predigten im Geiste Eckharts — Heidelberg, 1937

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41989#0100
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
100

Josef Koch Cusanus-Texte: I. Predigten 2/5.

ut ipsum adorarent, quia Deus, et viderent, quia homo. Quaera-
mus igitur primo: Ubi est, scilicet Deus homo factus, ubi
secundum divinitatem? Et primo scientes, quod Deus est,
cuius „magnitudinis non est finis“, ac quod ideo, ut ait Salomon 2°
5 Reg. viii0, caeli caelorum ipsum capere non possunt, tunc non est
in aliquo loco locatus.
16. Volentes autem indagare, ubi sit, primo secundum magi-
strum Ekkardum notemus, quod melius possumus videre,
vs 136ra ubi non est. Dicamus ipsum non esse |] in aliquo „includente
io defectum, deformitatem, malum, privationem aut negationem“,
cum privent et negent aliquid esse, licet etiam aliquid ponant esse
praeter id, quod privant aut negant, et Deus sit ipsum esse plenum,
de cuius plenitudine omnia quae sunt accipiunt ut sint. Deus enim
est ipsum esse, cui nullum esse potest abesse, sicut albedini nullum
15 album potest abesse vel deesse. ,,Unde Deus non est pars aliqua
universi, sed“ „prius et superius universo“; parti enim universi
esse aliarum partium deest. Unde Deo „nulla convenit negatio seu
privatio, sed propria est sibi, et sibi soli, negationis negatio, quae
est medulla et apex purissimae affirmationis, secundum illud: „Ego
20 sum qui sum“, Exodi 3, sed nec seipsum negare potest, Tim. 2°.
Negaret autem seipsum esse, si vel ipsi aliquid deesset vel alicui
deesset“. Unde Deus est in omnibus et in nullo. In quo-
libet enim est ut ens est, in nullo vero ut hoc ens est.
17. Hoc mihi videtur non esse aliud nisi quod Deus est quasi
25 forma formarum, forma absoluta seu essentia, quae dat formis
2. est add. in marg. et scilicet corr. ex est V2 4. ac] et L
10. negationem] nam add. sup. lin. V2 Nam add. L; p ita textum V2
corrigit: „Nam cum patientia defectum privent etc. usque ut sint [lin. 13): quo
modo esset in aliquo patiente defectum?“
11. aliquod ponat L 16. post et add. et dei. posterius L
19. est om. L infirmationis L
24. non post mihi scriptum dei. V2 non esse add. in marg. V2 quasi
om. L 25. seu essentia supra lin. add. V2

1. cf. Sermo „Dies sanctificatus“ 36, 32. THOMAS Expos, cont. s.
Matth. 2, 11; XVI 44a: „(magi) vident enim hominem et agnoscunt Deum.“
4. Ps. 144, 3.
4—5. cf. 2 Reg. 8, 27.
5 — 6. non est in aliquo loco locatus. Cf. PETRUS LOME ARDUS
Sent. I d. 37 c. 5 n. 344; c. 6 n. 346; c. 9 n. 350. Similiter Commentatores.
8. cf. ECHARDUS l. c. [100 va): „Cum ergo quaeritur, ubi sit vel habitet
Deus, et ubi quaerendus et inveniendus, respondeamus primo, ubi Deus non
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften