Metadaten

Lullus, Raimundus; Hofmann, Joseph Ehrenfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1941/42, 4. Abhandlung): Ramon Lulls Kreisquadratur — Heidelberg, 1942

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42029#0033
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Z. 385—392: 48; Z. 391—392: 19; Z. 393—397: 34; Z. 408—413: 46.

33

secretam successionem numeri et mensurarum, per quas corpus est
plenum partibus existentibus naturaliter et materialiter mixtis ad
invicem.

De undecimo circulo
385 In undecimo circulo repraesentatum est, quod circulus est
quadratus, cuius quadraturam probavimus; et quattuor anguli, qui
sunt extra circulum, valent quattuor lunulas, quae sunt extra
quadrangulum. Et ideo g, quae significat residuum quattuor an-
gulorum et quattuor lunularum, tantum valet per quadrangulum
390 sicut per circulum; et quod lunulae et anguli de g aeque valeant,
apparet ad sensum. Unde ratione huius || quadratura circuli duo-
bus modis est demonstrata, videlicet mathematice et sensualiter.
Per circulum de g significatur, quomodo mensurae aliorum
circulorum, qui sunt de a, b, c, d, e, /, reducuntur ad quattuor, de
395 quibus est quadrangulus de g, et quae valent circulum; et quod
quattuor quinti circuli valent quinque sexti circuli et sex septimi
et septem octavi et octo noni et novem decimi circuli, et e converso.
Propter quod doctrina data est, quomodo omnes partes antedicto-
rum circulorum colliguntur in aequalibus partibus circulorum et
400 quadrangulorum. Ratione cuius doctrinae significatum est, quo-
modo homo sciat mensurare quasdam mensuras cum aliis et aequali-
ficare mensuras circulares et quadrangulares. Et huius doctrina
utilis est geometro et astronomo. Utilis est geometro, in quantum
cognoscere poterit, quomodo quaedam mensurae in aliis sunt in po-
405 tentia. Utilis est astronomo, in quantum cognoscere potest circu-
lares et quadrangulares ad invicem coaequales; et idem dicere pos-
sumus de arismetrico.
Ad ponendum circulum in medio loco quadranguli anteoportet
quadrangulum facere, qui valeat g, et illum quadrangulum dividere
410 in 11 cruce per duos diametros ad inveniendum centrum quadran-
guli, quod sit in obviatione duorum diametrorum. Item oportet,
quod in centro ponatur compassus ad faciendum circulum, qui
valeat circulum de g.

381. secretam M : secreta C. 381. et M : per C. 382. partibus :
enim add. C. 391—92. duobus C : duobis M. 403. in om. C.

M, fol. 6

M, fol. 7

3 Sitzungsberichte d. Heidelb. Akad., phil.-hist. Kl. 1941/42. 4. Abh.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften