Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1942/43, 2. Abhandlung): Briefwechsel des Nikolaus von Cues — Heidelberg, 1944

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42032#0112
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25
30
35

'112

J. Koch, Cusanus-Texte: IV. Briefwechsel. Erste Sammlung

eos deformatos esse uel reprobe vite. In quo iniquum et temera-
rium de ipsis mendicantibus ostenditur habere et proferre indicium.
Nullus enim secundum legem Christi dicentis: 'Nolite iudicare, et
non iudicabimini’1 censendus est malus seu difformis seu reprobe
vite, prout doctores exponunt, nisi per ea que manifeste criminalia
et dampnabilia sunt. Et quod detestabilius est, ipsius domini legati
infamacio non est solum de vno uel aliquibus paucis, ex quibus
forsitan aliqui manifeste mali probari possent, sed generaliter contra
omnes religiosos mendicantes verba infamatoria protulit, tamquam
generaliter eorum status aut vita detestabilis et reproba sit cen-
senda. Quod impium est non solum dicere verbo, sed eciam in
corde iudicare. [254v]
Secundo prefatus dominus legatus publice coram predictis om-
nibus clara et intelligibili voce prenominatos religiosos specialiter
infamauit de peccato veneficij, asserens quod vnus de fratribus
dictorum ordinum ipsum in osculo crucis intoxicare et
eidem insidias parare uoluisset. Quod proculdubio falsum,
adinventum et impositum fuisse manifestum est, quia ex quo ille
religiosus erat infra terminos sue legacionis, ipse dominus legatus
eum cognitum et inventum puniuisset aut saltem aliquam inquisi-
cionem de eo fecisset. Vnde ex quo de eo nullam penitus puni-
cionem nec inquisicionem aliquam invenitur fecisse, credendum est
huiusmodi infamacionem maliciose fuisse confictam, vt ex hoc
eciam religiosos ipsos generaliter infamaret. Quod iniquitatis et
odij signum esse videtur.
Tercio publice, ut supra, dixit prefatus dominus legatus Pre-
latos et fratres dictorum ordinum Jerarchiam militantis
Ecclesie et infringere et ecclesiam ante eos fere mille
et centum annis melius stetisse ac eandem per eos in
suo statu perijsse. • Verba ista heresim sapiunt Gwillermi de
Sancto Amore2 hostis religiosorum asserentis religiosos mendi-
cantes in statu dampnacionis existere, sicut eciam prefatus
dominus legatus expresse dixit. Quod quidem certum est esse contra
determinationem apostolice sedis que predictas religiones fundauit,
priuilegiauit et ampliauit et omni fauore prosecuta est. Ex quibus
quam plurimi Sanctissimi et Sapientissimi viri ab ecclesia recepti
34 determinationem ] ecclesie add. et dei. F que ] qui F
1 Luk. 6, 37.
2 Über seine Verurteilung vgl. Denifle-Chatelain, Chart. Univ. Paris.,
Bd. I, S. 331 ff.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften