Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1942/43, 2. Abhandlung): Briefwechsel des Nikolaus von Cues — Heidelberg, 1944

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42032#0113
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
37. Beschwerde der Mendikanten

113

et approbati extiterunt. Vnde ipsi religiosi non sunt fractores Je-
rarchie Ecclesie militantis, sed eam tanto perfectius integrantes,
quanto eorum vita conformior vite Christi et Apostolorum eius qui
fuerunt primi fundatores militantis Ecclesie. Quod autem dicit
idem Dominus legatus Ecclesiam ante religiosos mendicantes me-
lius stetisse et per eos in suo statu perijsse, dat intelligere procul-
dubio Religiones mendicancium non a spiritu sancto, cuius in-
stinctu [255 r] ecclesia regitur et gubernatur, sed a spiritu dya-
bolico, principali perturbatore et destructore boni status ecclesie,
institutas fuisse. Quod proculdubio ecclesiasticis determinacioni-
bus et apostolice sedis sanccionibus repugnare manifestum est.
Quarto dixit publice, vt supra, prefatus dominus legatus quod,
quia fratres ordinum predictorum non sunt reformati
nec probate vite, non debent predicare nec confessiones
audire1. Hoc autem dictum sicut in antecedenti temerarium est
in hoc quod asserit mendicantes esse irreformatos et reprobe vite,
vt supra ostensum est, ita et in consequenti, videlicet quod non
debeant predicare nec confessiones audire, cum tamen manifestum
sit quod per totum mundum in predicacionibus et confessionum
audiencia maiorem fructum faciant fratres dictorum ordinum quam
quecumque alie ecclesiastice persone. Ynde remouere eos ab huius-
modi exercicijs est impedire animarum salutem et fructum spiri-
tualem qui per eos fit in ecclesia dei. Et ita concluditur quod ipse
dominus legatus non tantum agit contra religiosos ipsos, sed eciam
contra ecclesiam dei et animarum salutem.
Quinto prenominatus dominus legatus inhibuit decano facul-
tatis theologice Studij Goloniensis, ne de cetero aliquis
frater de quatuor ordinibus mendicancium ad promo-
cionem admitteretur aliquam, nisi esset probate vite et
regularis obseruancie2. Hec quidem inhibicio innititur falso et
iniquo fundamento, quo scilicet asserit fratres dictorum ordinum
esse male vite et regulam propriam non obseruare, quod tamen sibi
non constat nec probare potest. Vnde eciam huiusmodi inhibicio
sapit errorem predicti Gwillermi de Sancto Amore, condempnati per
ecclesiam, asseren<ti>s quod mendicantes religiosi non debeant stu-
8 gubernator F
1 Vgl. dazu auch Brief 17h, S. 70f., der weiter unten S. 115 im Wort-
laut angeführt wird.
2 Vgl. Brief 2) (an die Kölner Universität), S. 74. Ein an den Dekan
der Theol. Fakultät gerichtetes Verbot liegt also nicht vor.
8 Sitzungsberichte d. Heidelb. Akad., phil.-hist. Kl. 1942/43. 2. Abh.

5
10
15
20
25
30
35
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften