Metadaten

Nikolaus [Editor]; Hürten, Heinz [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Editor]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1960, 2. Abhandlung): Brixener Dokumente , 5: Akten zur Reform des Bistums Brixen — Heidelberg, 1960

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42462#0037
License: In Copyright
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
V. Verfügungen für die Pfarrei Albeins

35

tres termini solucionis infra vnius anni spacium iuxta condicionem per-
sonarum et quantitatem debitorum, a quibus sub pena exclusionis publice
ab ecclesia nouus prepositus exigat et ipsi debitores eidem exoluant. Quod
si curatus in exclusione ab ecclesia huiusmodi non satisfacientisd) fabrice
in premissis articulis negligens fuerit, tunc remanentia illa ab eodem curato
districte exigetur et ad arbitrium superioris etiam alia pena punietur. [ 161 r]
Item quod cura sit diligens curato et dictis prepositis, vt palle altaris,
mappe, corporalia et omnia ad diuinum cultum pertinenda sint munda,
ornamenta ecclesiastica reficiantur, vbi necessarium fuerit.
Item libri horarum in dote reficiantur et caducitas reformetur.
Item prouideatur in principali ecclesia de vno bono missali et breuiario
seu ordinario et fiat diligentia, ut graduale compleatur. Et quia in tota
parochia libri missales presertim incorrecti sunt, prouideatur per curatum
vna cum prepositis fabrice, vt quantocius corrigantur. Pro labore eciam
corrigentium satisfiat de fabricis ecclesiarum.
Item prouideatur circa luminaria lampadum, ut licuus condecens fiat,
ne ex indisposicione licui oleum inutiliter consumatur.
Item sacerdotes habeant claues ad sacramentum eucaristie et oleum
sacrum, nisi propter distantiam capellarum opporteat committi edituis fide
dignis, qui tandem sub magna custodia teneant easdem claues.
Item et in tota plebe ad truncos et ad alia deposita ecclesie uel capella-
rum fiant due saltem uel tres claues, quarum vnam curatus, secundam pre-
positus fabrice, terciam vero alius vicinus habeat et sine presentia illorum
trium nec truncus nec aliud depositorium apperiatur, vt sic omnis suspicio
tollatur.
Cum autem processio, quam de tota parochia predicta quolibet anno in
festo pentecostes ad ecclesiam Brixinensem parochiani facere debeant, in
accessu et reditu inordinatissime fiat, ex qua re diuina maiestas magis
offenditur quam placatur, mandat dictus r. p., quod in die pentecostes post
meridiem uel post diuina in Villnes, Gufedino et Teiß celebrata de qua-
libet domo, prout consuetum est, vnus iter arripiat et simul sequendo
crucem cum deuotis melodiis vsque ad matricem ecclesiam in Albeins pro-
cedant. Et sequenti die, videlicet die lune, tota parochia ibidem congregata
post vexilla usque in ecclesiam Brixinensem cum deuocione procedant,
ibique sub officio publico remaneant. Postea singulis cibo refectis ad eccle-
siam kathedralem conueniant et finali modo congregati usque ad ecclesiam
sanctorum Hermachore et Fortunati in Albeins et demum illi de Vilness
iter suum prosequentes usque ad capellam sancti Petri reuertantur, ibique
benediccionem sacerdotalem accipientes vnusquisque domum redeat. [161 v]

5
10
15
20
25
30
35

d) satisfacientes
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften