Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Hürten, Heinz [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1960, 2. Abhandlung): Brixener Dokumente , 5: Akten zur Reform des Bistums Brixen — Heidelberg, 1960

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42462#0038
Lizenz: In Copyright
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25
30
35

36 H. Hurten, Cusanus-Texte V. Brixener Dokumente • Erste Sammlung

Item quia a multis retro temporibus collecta est certa pecunia quolibet
anno in tota plebe predicta, que apportata est ad capellam sancti Crisanti
plebis Veles2 et illic eciam processionaliter cum vexillis accedunt, credentes
se ex eo a luporum molestia liberari, cum autem in officio caritatis matrici
ecclesie primum subuenire magis quam alienis expediat, que subsidio per-
maxime indigere noscitur, presertim cum res illa non secundum deie), sed
magis prestigio aut supersticione agatur, ordinauit dictus r. d. c., quod
amodo et in futurum pecunia ex collectura predicta subleuanda ad matri-
cem ecclesiam in die sancte Margarethe quolibet anno per prepositos sin-
gularum capellarum presentetur ac loco dicte capelle sancti Crisanti pro-
cessionaliter et deuote ipsam matricem ecclesiam cum vexillis visitent ac
ibi per intercessionem sanctorum Hermachore et Fortunati necnon Marga-
rete virginis et martiris, patronorum suorum se domino suppliciter com-
mendent. Quibus autem dicto modo ipsam ecclesiam deuote visitantibus et
collectam consuetam ibidem deuote persoluentibus prelibatus dominus car-
dinalis et episcopus largitur centum et quadraginta dies indulgenciarum
(presentibus) perpetuis temporibus valituris.
Cum autem a bone memorie reuerendis dominis episcopis Brixinensibus
Georio et Johanne omnibus, qui diebus dominicis cum aspersorio seu fonte
benedicto circumeunt ecclesiam deuote, quadraginta dies indulgenciarum
concesse sunt,3 verum quia plurimi postmodum irreuerenter non completa
missa publica recedant, declarat r. d. c., ipsos non assequi indulgentias
huiusmodi, nisi in officio integro et sermone vsque ad finem perseuerent.
Item quia aliqui non execuntur testamenta eis commissa, mandat dictus
r. d. c., ut eos, quibus huiusmodi execucio, presertim ad pias causas, com-
missa est, compellant per exclusionem ab ingressu ecclesie, ut ea exequantur,
quantocius fieri poterit.
Item quia circa festorum obseruantiam ab opere seruili,que subprecepto
et que non demandanda suntf), a curatis plerumque erratur et murmur non
modicum in populo insurgit, quare facta diligenti inuestigatione per dio-
cesim Brixinensem dictus r. d. c. inuenit quadruplicia festa in ea obseruari:
Prima ex iure scripto, secunda ex generali consuetudine cleri et populi
tantum, [et generali consuetudine] tercia ex quadam particulari consue-
tudine certorum locorum, quarta ex proprio sensu et supersticione pocius
quam ex aliquo cultu latrie. [162r]
Prima festa sunt hec: dies videlicet natalis domini, sancti Stephani,
e) ergänze: honorem f) sunt sint

2 Völs am Schiern. Vgl. S. 59 und Anm. 46 ebd.
3 Vgl. die Bestimmungen der Diözesansynoden von 1438 und 1449 bei Bickell
S. 12 und 26.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften