Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 5): Strassburg und Münster im Kampf um den rechten Glauben, 1532 - 1534 — Gütersloh, 1978

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29142#0428
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
424

IM KAMPF UM DEN RECHTEN GLAUBEN

plaerique tamen, quibus scilicet pater coelestis spiritum suum non simul adflat et
ipse intus in corde docet, salutem minime percipiant, sed reddantur inde potius
deteriores, quidam nec meliores nec magnopere deteriores, vt qui verbo non audito
aduersentur, sed vel non intelligant, vel non satis animum aduertant. Aliqui
meliores quidem, sed non ilico, quia auditum verbum non statim, sed aliquamdiu
post, cum scilicet cor eorum tetigerit digito suo Dominus et spiritus audita sug-
gesserit, ea digne expendunt.
Sic cum res habeat, videtur veritati et aedificationi futurum accommodatum,
si sic de ministerio verbi in Ecclesia loquamur:
Primum, neminem debere in Ecclesia verbum loqui, nisi qui credat se et Dei
verbum loqui, et ad id esse diuinitus missum, quod vtrumque etiam de se subinde
auditoribus testari, eosque vt a se propositis, tanquam Dei verbis ipsis in salutem
missis fidem habeant, hortari debent, quicunque CHRISTI doctrinam administrant.
|f. 165b, S.240I
Deinde, eo ipso quod hoc, quod praedicamus, Dei verbum est, Et Deus princi-
palis loquens, Deum etiam pro suo arbitrio, quando, vbi, quid, quantum ipsi
visum fuerit, non ideo quod, nec ilico, cum nos verbum externe administramus,
hoc ipso verbo, per nos administrato, in animis auditorum operari, eoque precan-
dum semper esse, quod Ecclesia publico more solet, vt Deus incrementum salutis,
nobis plantantibus et rigantibus, suppeditare dignetur, quod incrementum scilicet
saluificum multis, quibus nos bona fide praedicamus, non contingit.
Tertio, quia auditus verbi Dei ad hoc in Ecclesia est, vt ex eo fides et gignatur
et incrementum accipiat, docendos esse homines, eo ipso quod nos Dei verbum
praedicamus, fidem ab eis requiri, quam qui non habeant, hos nihil omnino fructus
ex auditu verbi, dum ei scilicet non crediderint, habituros.
Quarto, quia omnino aliud est externe administratum verbum et interna doc-
trina vnctionis, doctrina patris, quae trahit ad filium, quia ipsissimum Dei verbum
multis externe praedicatur et auditur sine viuifica illa interna doctrina et sugge-
stione spiritus, et contra etiam nonnunquam interne docet spiritus sine ministerio
externo, vt sunt omnes reuelationes et mentales instinctus, nemo damnare debet,
quod dicunt quidam, esse internum et externum verbum, hoc est, Deum suam
mentem exponere hominibus, interne per spiritum suum, qui docet omnem veri-
tatem, et externe adhibito ministro homine, idque vtrumque aliquando facere
simul, Iam hoc sine illo, nunc illud sine hoc, sicut etiam vtrumque, nunc cum
saluifica animi immutatione, Nunc sine ea. Iuxta autem hoc quoque docendum,
nulli omnino internae doctrinae vel reuelationi fidem habendam, nisi ea conueniat
cum scripturis et habeat ita Analogiam cum fide. Adijciendum et hoc, Deum tanti
Ecclesiam facere et ministerium verbi in ea, vt ordinarie nemini adultorum inter-
nam spiritus doctrinam largiatur absque externa per ministros. Vnde et vt Paulus
Ananiam et Cornelius Petrum audiret, oportuit, cum ille tamen CHRISTUM ipsum,
et hic angelum doctorem nactus fuisset. Adultorum dixi nominatim, quia multi
infantes decedunt, antequam externo ministerio verbi frui possint. Adieci et
ordinarie, quia nihil est, quod Deus non possit per se, et sine ministerio vllius
creaturae perficere; Id autem non solet, nisi rarius ac tectius.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften