Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 5): Strassburg und Münster im Kampf um den rechten Glauben, 1532 - 1534 — Gütersloh, 1978

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29142#0429
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DOKUMENTE ZUR SYNODE V

425
Quinto, quia charitatis est, nihil eorum, quae a pijs pie dicta sunt, ijs qui eandem
pietatem profitentur, vicio vertere, si eadem vsurpent, nemini debere fraudi esse,
si ijs verbis de hac re loquatur, quibus Augustinus, in illud Johannis loquutus
est. Scriptum est enim in Prophetis, et erunt omnes docibiles Dei, Johan. 6 [45],
5 quae sic habent4: Quare hoc dixi, o Judaei? Pater vos non docuit: quomodo
potestis me agnoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt: non ab
hominibus audient: Et si ab hominibus audiunt: tamen quod intelligunt, intus
datur, intus corruscat, intus reuelatur. Quid faciunt homines forinsecus annun-
ciantes? Quid facio modo ego cum loquor? Strepitum verborum ingero auribus
10 vestris. Nisi ergo reuelet ille qui intus est, quid dico aut quid loquor? Exterior
cultor arboris, interior est creator. Qui plantat, et qui rigat extrinsecus operatur,
Hoc facimus nos, sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum
dat Deus5, Hoc est, erunt omnes docibiles Dei; Qui omnes? Omnis qui audiuit a
patre et didicit, venit ad me6. Item in 15.7 Vnde ista tanta virtus aquae, vt corpus
15 tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur?
|f. 166a, S.241|
Sexto, constat Paulum scripsisse ex spiritu Dei et ex instituto de hac ipsa re,
quid de ministerio verbi Dei externo, vel eo, quod nos gerimus sentiendum sit,
duobus in locis 1. Cor. 3 [1 ff.] et 2. Cor. 3 [5 ff.]. In priore id cauens, ne plus satis
20 ministerio et ministris tribuatur. Vnde scilicet apud Corinthios dissidia orta erant,
eo quod alij alijs se ministris addicerent. In posteriore vt ipse verus minister
CHRISTI, ita vt erat, vereque missus a Deo in hoc opus, id quod praesens fructus,
quem praedicando fecerat, testabatur, haberetur. Hinc ergo discendum, vt vtrique
errori occurratur, et illi nimis vulgato, quo totus prope mundus se ministris pro
25 CHRISTO commisit et hodie committit, et illi, qui veros Dei ministros ad legiti-
mum ministerium damnat et fastidit, qui nuper, cum restitui ministerium CHRISTI
coepisset, exortus est. Proinde dicendum in loco, plantantem et rigantem8, hoc
est: nos, verbo Dei externe praedicato Deo cooperantes, non esse aliquid, sed
Deum, qui dat incrementum. Item in loco, Deus facit nos idoneos, vt simus ministri
30 noui Testamenti et spiritus 9, vt quae praedicamus in cordibus ad nostram praedi-
cationem iuuentb, ac ipsa corda docere, conuertere ac refingere dicamur, sed cum
sic loquimur, ne gloria Dei nobis tribuatur, vtamur cautione, qua hoc ipso in loco
vsus Paulus est: Non sumus idonei aliquid tale ex nobis tanquam es nobis cogitare,
sed idoneitas nostra ex Deo est etc.10 Item cum Paulus Rom. 1[16] dicat, Euange-
35 lium virtutem Dei ad salutem omni credenti, nos cum addiderimus (ad salutem;

b) Text: iuuant.
4. Augustinus: In Ioh.ev.tr. 26,7; CChr ser.lat. 36, S.263.
5. I Cor 3,7.
6. Io 6,45.
7. Augustinus: In Ioh.ev.tr.80,3; CChr ser.lat. 36, S. 529.
8. Vgl. I Cor 3,7.
9. Vgl. 2 Cor 3,6.
10. Vgl.2Cor3,5.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften