C. GLAUBENSARTIKEL
215
Art. XVI: Quemadmodum autem in baptismo externum elementum aquae et
verbum nobis ablutionem peccatorum et regenerationem proponunt, indicant signa-
que sunt, per quae ista nobis exhibentur, non autem ipsa sunt ablutio peccatorum aut
regeneratio: ita quoque in sacra coena cum verbis panis et vini proponitur nobis,
5 praefiguratur atque per haec symbola porrigitur et exhibetur verum corpus verusque
sanguis Christi, imo ipse totus Dominus noster verus Deus et homo; non autem panis
aut vinum sua natura sunt ipsum corpus et sanguis Christi, neque in illis localiter
includuntur, aut cum illis aliqua naturali unione, sed tantummodo sacramentaliter
uniuntur. Qua propter etiam ipse Dominus Iesus non est cibus ventris, in quern panis et
10 vinum descendunt, sed cibus animae ad vitam aeternam.
Art. XVII: Quoniam baptismus est lavacrum regenerationis^ divinaeque gratiae
primum sacramentum, cumque hanc benedictionem etiam nostris liberis a Christo
precibus impetrare debeamus, — (possumus enim eiusmodi preces pie et recte secun-
dum Christi verba facere, semper tamen Deo reservante suam electionem, quam etiam,
15 sicuti et veram in adultis fidem, in quibus neutrum horum perfecte scire possumus, eos
baptizantes pro iisque orantes, Deo reservatam volumus) —: propter has caussas infan-
tes nostros baptizamus, simulque Ecclesiae testatam facimus ac praedicamus Dei erga
nos gratiam et redemtionem per Christum factam, eaque omnia per veram fidem. Nisi
enim crederemus, Deum velle id nobis dare, quod ex verbo eius petimus, nostra oratio
20 nihil aliud esset quam contemtus et illusio Dei.
Art. XVIII: Porro conditio illa perpetua diligenter est adhibenda et includenda:
»Secundum tuam electionem et propositum divinae voluntatis tuae«; quae conditio
etiam adhibenda est et retinenda, quoties pro adultis, qui baptizandi sunt, oramus, nihil
curantes quidquid tandem ipsi confessi fuerint: neque enim cor ipsorum aut volunta-
25 tem Dei erga ipsos scire possumus. Vult Deus ac permittit nobis agere secundum quod
nos intelligimus, ac inter eos, qui ad coeleste regnum, hoc est ad Ecclesiam pertinent,
etiam liberos nostros nobis commendavit.
Conclusio illius summae doctrinae Ecclesiae Argentinensis: Quidquid his iam dictis
repugnat, agnoscimus erroneum atque falsum esse ideoque merito repudiandum.
5. Tit 3,5.