214
DOKUMENTE ZUR 2. STRASSBURGER SYNODE
Bruchstück der lateinischen Fassung
der [auf der Synode von] 1539
angenommenen Glaubensartikel. [26.-28. Mai]
A-Utogr. Bucers, von seinen Kollegen mituntergeichnet, nicht mehr vorhanden.
... Summa doctrinae ministrorum Ecclesiae Argentinensis anni MDXXXIX, cui
subscripserunt omnes ministri, atque in primis Bucerus, Capito, Hedio.
Articulus IV: Confitemur, hunc Deum esse creatorem et gubernatorem omnium
rerum, a quo videlicet et per quem et in quo sunt omnia, qui etiam omnia facit ac
largitur iuxta propositum voluntatis suae, qui miseretur cuius vult, et indurat quem vulth
Nihilominus tamen fatemur, omnia quaecunque ipse facit, bona et recta esse; in nobis 5
vero omnia et peccata et abominationem coram ipso esse, quaecunque contra eius
voluntatem facimus, loquimur, cogitamus et cupimus.
Art. V: Natura nostra, proh dolor, ita est depravata et corrupta, ut, si derelicti a
Deo naturae solum impetu feramur, nihil nisi quod malum est, expetere possimus. Ac
propterea fit, ut ex nobis ipsis nihil, nisi quod malum est, cogitemus, loquamur et 10
faciamus. Animalis enim homo non percipit ea quae Dei sunt, atque id tamdiu, donec
regenerati Spirituque sancto donati, ac divinae naturae quodammodo participes1 2 3 4 facti
fuerimus.
Art. VII: Hic solus et unicus Mediator3 peccata nostra sustulit, nos Patri reconcilia-
vit, Spiritum sanctum et regenerationem omnibus illis impetravit, quos Pater illi dat, 15
quique verbum eius audiunt. Hanc regenerationem una cum omnibus Christi meritis
Spiritus sanctus cordibus fldelium inspirat et ad extremum usque in illis conservat.
Art. VIII: Sunt enim aliqui non ex Deo nati ac Filio a Patre non donati, vasa irae
praeparata ad interitumA, hoedi, non oves, qui etiam tandem in aeternum ignem conii-
20
cientur.
Art. IX: Credimus ergo et docemus, omnem boni intelligentiam, desiderium,
cogitationem, verba denique et opera, mali item cognitionem eiusque fugam et abomi-
nationem nobis solum ex divina electione per hunc unicum Mediatorem contingere,
siquidem toto corde ei crediderimus.
Art. XIII: Quoniam vero praecipuum est, ut sciamus, omnem nostram salutem in eo 25
sitam esse, ut credamus, Dominum nostrum Iesum Christum sua morte redemisse nos,
placuit Deo, illud ipsum non solum per verbum, sed etiam per signa visibilia et exter-
nos ritus nobis proponere, porrigere atque exhibere.
Art. XIV: Hac ergo ratione in baptismo ablutio peccatorum atque adeo ipsa regene-
ratio nobis proponitur, porrigitur atque exhibetur.
Art. XV: In sacra vero coena verum corpus, verusque sanguis Christi, ut iam de
carne, sanguine atquo ossibus Christi facti, vera eius membra simus.
1. Ro 9, 18.
2. Vgl. 2Petr 1,3 f.
3. Vgl. 1 Tim 2,5.
4. Ro 9,22.