Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,2): Religionsgespräche (1541 - 1542) — Gütersloh, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29836#0224
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
220

ACTA COLLOQUII (1541)

Christi, non carnis, quid id sit, obstare sive proprio sive alterius iudicio, ne ubicum-
que possit, vel etiam in una tantum domo, nedum in una natione, doctrinae Christi
puritas et disciplinae synceritas vel aliqua ex parte restituatur, dum adeo utraque col-
lapsa ubique est et tam misere dispereunt passim animae, pro qui- I 107 a I bus mor-
tuus est Christus. Iam certum est, si pontificii hisce comitiis cum iis, quos implicatos 5
habent iis beneficiis, quae sicut sanctis canonibus maxime damnata, ita utrisque in-
dignissima sunt, obstitissent, praeclarum certe restaurationis ecclesiasticae in Ger-
mania initium et tam necessaria in Christo consensio restituta esset. Quantum ergo
boni isti homines a nobis Germanis, imo tota Christi ecclesia averterint, quantum
malorum confirmarint et auxerint, cogitent quibuscunque curae est ne pereant, pro 10
quibus servandis sanguinem suum fudit Filius Dei.
Dum itaque, ut meae offendantur libertati, occurrit amplitudo Contareni et mea
humilitas, revocent contra ad mentem amplitudinem Christi et charitatem anima-
rum, pro quibus hic animam suam posuit; et ignoscant administro doctrinae Christi
fideli si, dum se maiestati Domini sui et electorum eius saluti accommodet, nec suae 15
abiectionis nec totius mundi celsitudinis rationem habendam putet. Si vero antiqui-
tas et vetus illa sedis Romanae reverentia movet, opponant infinita illa et immania
mala, quae tot iam seculis in ecclesias Christi a perversa huius sedis administratione
profusa sunt et indies importunius inundant; tum cogitent, quid contra eos, qui cer-
tissima successione in sede veteris sacerdotii et tantis promissionibus et privilegiis 20
sancita impie sedebant et religionis administrationem pervertebant, dixerint et scrip-
serint prophetae, Christus ipse et apostoli, summa et unica exempla piae sanctaeque
modestiae, et quos praedicandi verbi Dei admonendique peccatoresa libertate imi-
tari oportet quicunque verbum Dei recte secare volunt1, quamlibet sint his spiritu et
virtutibus impares. 25
Si denique id turbet, quod metuunt ne hi, cum tanta adhuc in ecclesiis potestate
pol- I 107 b I leant, iritati se contra reformationem ecclesiarum studiosius communi-
ant, nec posse facile de restituendis ecclesiis nisi ipsorum assensu aliquid constitui,
consoletur invicem et spem bonam firmet, quod Christi solius est ecclesias suas re-
stituere, et contra hunc nullum hominum consilium, nullam vim, cum huic Pater 30
tradiderit omnem potestatem in coelo et terra2, quicquam valereb. Eo quoque Ro-
mae omnia Christi prolapsa et profligata sunt, sic adversaria Christi potentia obtinet
omnia, ut nulla sanctis spes supersit pro Christo quicquam huius sedis gratia consti-
tui unquam posse.
Deinde nullis hominibus, nedum tam pugnantibus cum Christo, in eo deferen- 35
dumc est, ut de tanta in Christum et ecclesiam Christi iniuria et contumelia taceri de-
beat, quantam pontificii ut alias ita et in his rursus comitiis designarunt, cum impe-
a) Drf. peccatorum.
b) Drf. valet.
c) Drf. deferendnm.
1. Vgl. II Tim 2,15; >secare< rührt von Erasmus her, s. Erasmus, Novum Testamentum, LB
VI,95 5D-956C.
2. Vgl. Mt 28,18.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften