Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (i 542)

221

ubicunque possit, vel etiam in una tantum domo, nedum in una natione, doctrinae
Christi puritas et disciplinae synceritas vel aliqua ex parte restituatur, dum adeo
utraque collapsa ubique est et tam misere dispereunt passim animae, pro quibus
mortuus est Christus. Iam certum est, si pontificii hisce comitiis cum illis, quos im-
plicatos I 196 I habent, iis beneficiis, quae sicut sanctis canonibus maxime damnata,
ita utrisque indignissima sunt, obstitissent, praeclarum certe restaurationis ecclesias-
ticae in Germania initium et haud contemnenda in Christo consensio restituta esset.
Quantum ergo boni isti homines a nobis Germanis, imo tota Christi ecclesia averte-
rint, quantum malorum confirmarint et auxerint, cogitent quibuscunque curae est
ne pereant, pro quibus servandis sanguinem suum fudit Filius Dei.
'Dum itaque his honis et religiosis viris, ut meae offendantur libertati, occurrit am-
plitudo Contareni et mea humilitas, revocent contra ad mentem amplitudinem
Christi et charitatem animarum, pro quibus hic animam suam posuit; et ignoscant
administro doctrinae Christi fideli si, dum se maiestati Domini sui et electorum eius
saluti accommodet, nec suae abiectionis nec totius mundi celsitudinis rationem ha-
bendam putet. Si vero antiquitas et vetus illa sedis Romanae reverentia movet, oppo-
nant infinita illa et immania mala, quae tot iam seculis in ecclesias Christi a perversa
huius sedis administratione profusa sunt et indies importunius inundant; tum cogi-
tent, quid contra eos, qui certissima successione in sede veteris sacerdotii et tantis
promissionibus et privilegiis sancita impie sedebant et religionis administrationem
pervertebant, dixerint et scripserint prophetae, Christus ipse et apostoli, qui summa
et unica exempla sunt piae sanctaeque modestiae, et quos praedicandi verbi Dei ad-
monendique peccatores3 libertate imitari oportet quicunque verbum Dei recte se-
care volunt, quamlibet sint his spiritu et virtutibus impares.
Si denique id illospacis studiosos homines turbet, quod metuunt ne Romanenses, cum
tanta adhuc in ecclesiis potestate polleant, irritati se contra reformationem eccle-
I 197 I siarum studiosius communiant, sine quorum assensu haud facile de restituen-
dis ecclesiis [...] aliquid constitui queat, consoletur invicem et spem bonam firmet,
quod Christi solius est ecclesias suas restituere, et contra hunc nullum hominum
consilium, nullam vim, cum huic Pater tradiderit omnem potestatem m coelo et
terra, quicquam valereb. Eo quoque Romae omnia Christi prolapsa et profligata
sunt, sic adversaria Christi potentia obtinet omnia, ut nulla sanctis spes supersit pro
Christo quicquam huius sedis gratia constitui unquam posse.
Deinde nullis hominibus, nedum tam pugnantibus cum Christo, in eo deferen-
dum est, ut de tanta in Christum et ecclesiam Christi iniuria et contumelia taceri de-
beat, quantam pontificii ut alias ita et in his rursus comitiis designarunt, cum impe-
diendo tam necessariam ecclesiarum reformationem, tum contendendo ne postea
a) Drf. peccatorum.
b) Drf. valet.
1. Illa horrenda inundatio malorum, quae Roma in totum mundum inundat, et solicitudo anima-
rum cogit dici in Romam liberius. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften