Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

219

rem procrastinationem celebrando concilium universale facillime praecavere posse,
ne subortas fidei et religionis nostrae controversias in concilio nationali tractari ac
determinari oporteat; id quod omnes huius imperii status plurimum optant et ob-
nixe rogant. Sin autem concilium universale toties pollicitum et lam a reverendissima
dominatione vestraa iterum promissum, per sedem apostolicam ad effectum suum
non fuerit deductum, evidens profecto huius imperii et praesertim nationis Germa-
nicae necessitas expostulat, controversias istas in reli- I 18 8 I gione nostra excitatas in
concilio nationali aut, si ne hoc quidem congregari poterit, in alio imperiali conventu
praesente tum et et hoc negotium dirigente aliquo legato sedis apostolicae sufficien-
tibus ad hoc eiusdem sedis apostolicae facultatibus suffulto concordari ac diffiniri.
Ut enim in tot tantisque opinionum varietatibus haerere nedum periculosum, sed
etiam intolerabile foret, ita econtra praedicti principes et status nihil vehementius
exoptant quam illas controversias legitimo et debito modo ad concordiam catholi-
cam redigi, non diffidentes quin reverendissima dominatio vestra eam ad rem suum
quoque promotionis auxilium sit collocatura et sanctissimus dominus noster pro
debito patoralis officii sui authoritatem suam interponere non sit recusaturus.
Datum Ratisponae, 26. Iulii anno 41.

Quia vero legatus veritus non erat, in tanta luce veritatis suo ad ordines scripto adfir-
mare, non licere in nationali synodo determinare controversias fidei et pontificem
esse caput ecclesiae et conciliorum, visum est fratribus et collegis meis, qui adhuc
Ratisbonae erant, ut de his admoneretur; quod nomine illorum et meo feci scripto
quod sequitur.
I 189 I Admonitio [...] ad legatum pontificium de eo quod ad ordines imperii scrip-
sisset, non licere in synodo nationali determinare controversias fidei et pontificem
Romanum esse caput ecclesiae et conciliorum. Per Martinum Bucerum, nomine con-
cionatorum protestantium.
[Für den Text s. oben, S. 101-113]

I 195 I Scio, in multorum, qui et ipsi restitutionem regni Christi expetunt, offensio-
nem incurrent ea, quae in pontificios, maxime autem in Contarenum, liberius bocli-
bro scripsimus, virum aetate reverendum, eruditione maximum, vitae quoque casti-
tate et probitate suspiciendum. ]Sed hos per Dominum nostrum Iesum Christum,
prae quo, nisi coniunctissimos quosque et ipsam [...] animam nostram odio habea-
mus, discipuli eius esse non possumus, rogo et obsecro, consyderent religiose et
sensu Christi, non carnis, quid id sit, obstare sive proprio sive alterius iudicio, ne
a) Drf. nostra.

1. Causa, cur liberius invehatur in Romanos. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften