2 I 8
ACTA COLLOQUII (1541)
tari ac determinari oporteat; id quod omnes huius imperii status plurimum optant et
obnixe rogant. Sin autem concilium universale toties pollicitum et iam a reverendis-
sima dominatione vestraa iterum promissum, per sedem apostolicam ad effectum
suum non fuerit deductum, evidens profecto huius imperii et praesertim nationis
Germanicae necessitas expostulat, controversias istas in religione nostra excitatas in 5
concilio nationali aut, si ne hoc quidem congregari poterit, in alio imperiali conventu
praesente tum et hoc negotium dirigente aliquo legato sedis apostolicae sufficienti-
bus ad hoc eiusdem sedis apostolicae facultatibus suffulto concordari ac diffiniri. Ut
enim in tot tantisque opinionum varietatibus haerere nedum periculosum, sed etiam
intolerabile foret, ita econtra praedicti principes et status nihil vehementius exoptant io
quam illas controversias legitimo et debito modo ad concordiam catholicam redigi,
non diffidentes quin reverendissima dominatio vestra eam ad rem suum quoque
promotionis auxilium sit collocatura et sanctissimus dominus noster pro debito pas-
toralis officii sui authoritatem suam interponere non sit recusaturus.
Datum Ratisponae, 26. Iulii anno 41. i5
Quia vero legatus veritus non erat, in tanta luce veritatis suo ad ordines scripto adfir-
mare, non licere in nationali synodo determinare controversias fidei et pontificem
esse caput ecclesiae et conciliorum, visum est fratribus et collegis meis, qui adhuc
Ratisbonae erant, ut de his admoneretur; quod nomine illorum et meo feci scripto
quod sequitur.
I 103 b I Admonitio concionatorumb protestantium ad legatum pontificium de eo
quod ad ordines imperii scripsisset, non licere in synodo nationali determinare con-
troversias fidei et pontificem Romanum esse caput ecclesiae et conciliorum. Per
Martinum Bucerum.
[Für den Text s. oben, S. 101-113]
I 106 b I Scio, in multorum, qui et ipsi restitutionem regni Christi expetunt, offensio-
nem incurrent ea, quae in pontificios, maxime autem in Contarenum, liberius scrip-
simus, virum aetate reverendum, eruditione maximum, vitae quoque castitate et
probitate suspiciendum. Sed hos per Dominum nostrum Iesum Christum, prae quo,
nisi coniunctissimos quosque et ipsam quoque animam nostram odio habeamus, 30
discipuli eius esse non possumus1, rogo et obsecro, consyderent religiose et sensu
a) Drf. nostra.
b) concionato-orum.
1. Vgl. Lk 14,26.