Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 1. Teilband): Straßburg — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30661#0487
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
46. Die Straßburger Konkordie

Haec autem, cum sit abyssus et extra Christum
considerata in praecipitium inferni adducat, non nisi
in Christo quaerenda est, sicut scriptum est:
βElegit nos in Christo, priusquam fundamenta mun-
di iacerentur.
Eo igitur modo quaerenda est, quo nobis a
Christo revelata est, Math. 11 [25]. |975|
Est autem in verbo evangelii revelatum
daeternum Deid decretum. Sicut universum huma-
num genus per peccatum iram Dei et indignationem
eius incurrit, ita, quotquot in Christum filium Dei
et hominis pro peccatis totius mundi passum cre-
dunt, gratiam Dei et vitam aeternam consequuntur,
Io. 3 [16], 6 [40].
Promissiones igitur cum sint universales, quibus
Deus hanc gratiam suam offert, ideo nemo seipsum
excludat, esed cum pariter omnes peccaverimus,
omnes ex aequo salutem oblatam apprehenda-
muse5.
Verissima et summa afflictarum conscientiarum
consolatio eaque unica in his et similibus promissio-
nibus compraehensa est: Vivo, ego nolo mortem
peccatoris6. Convertimini et agite poenitentiam ab
omnibus iniquitatibus, et non erit vobis in ruinam
iniquitas, Ezech. 18 [30]. Et Christusb Venite ad me
omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam
vos, Math. 11 [28].
γFides autem, qua oblatam Dei hanc gratiam
universaliter omnibus promissam accipimus, gratui-
tum Dei donum est, mera Dei misericordia, nullo
operum nostrorum respectu data, sicut scriptum est:
Vobis donatum est pro Christo non solum, ut in eum
credatis, sed ut etiam pro illo patiamini, Phil. 1 [29].
Quod autem ghaec gratiag sive hoc donum fidei
non omnibus a Deo datur, cum omnes ad se vocet et
quidem pro hsua infinitah bonitate serio vocet: Ve-
β Eph. 1 [4],
γ 2. Thess. [2,16?].

d-d KO 1598: Dei aeternum.
KO 1598: sed cum pariter omnes ex aequo ad salutem
vocet, oblatam gratiam apprehendamus.
f KO 1598: Christus ait.
Hs.: hanc gratiam.
h-h KO 1598: infinita sua.
i-i KO 1598: agit Deo patri gratias.
j Fehlt in KO 1598.

nite ad nuptias, omnia |976| parata sunt7. Arcanum
est soli Deo notum, nulla ratione humana pervesti-
gabile mysterium tremendum et adorandum, sicut
scriptum est: O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia
eius et inpervestigabiles viae eius, Ro. 11 [33]. Et
Christus igratias agit Deo patrii, quod haec abscon-
derit a sapientibus et prudentibus et revelaverit par-
vulis, Math. 11 [25].
Interim afflictae conscientiae hac Deij abscon-
ditak divinae voluntatis ratione non offendantur,
inl voluntatem Dei in Christo revelatam respiciant,
qui omnes peccatores ad se vocat.
Neque vero propterea dicendus est Deus pecca-
tum velle, dum peccatorum viamm non semper im-
pedit, sed permittatn eos in peccatis perseverare.
Vere enim Deus odit peccatum, cuius author est dia-
bolus, qui in veritate non permansit, Io. 8 [44].
Deus autem horribiliter peccato irascitur, pro-
hibet et iram suam omnibus transgressoribus legis
suae minatur. Non es Deus volens iniquitatem.
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, Ps. 5 [5].
Ea autem est Dei bonitas, ut malo, quod per-
mittit, bene et ad nominis sui gloriam uti possit,
sicut scriptum est: In hoc excitavi te, ut ostendam
in te virtutem meam et ut annuncietur nomen
meum in universa terra, Rom. 9 [17], Exodi 9 [16].
Idem fit, quando peccatum peccato punit, Rom. 1
[24]. |977|
Neque vero perverse quis inde colligat sese vas
irae esse a Deo ad interitum formatum et praepa-
ratum8, qui deceptus a Sathana et carne sua sese
multis peccatis polluit, cumo potius illud Apostoli
consideret: Si quis emundaverit se ab istis, erit vas
in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne
opus bonum paratum, 2. Timo. 2 [21].
k Hs. gestr.: voluntatis.
l KO 1598: sed.
m KO 1598: voluntatem et viam.
n KO 1598: permittit.
O KO 1598: quin.

5 Vgl. Röm 3,22-24.
6 Ez 33,11.
7 Vgl. Mt 22,4.
8 Vgl. Röm 9,22.

471
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften