Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (5. Band): Livland, Estland, Kurland, Mecklenburg, Freie Reichsstadt Lübeck mit Landgebiet und Gemeinschaftsamt Bergedorf, das Herzogthum Lauenburg mit dem Lande Hadeln, Hamburg mit Landgebiet — Leipzig: O.R. Reisland, 1913

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.27083#0303
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Articuli quos reverendum ministerium ecclesiae Rostochiensis, a superintendente suo acceptari et praestari cupit. 287

admonitionem benigne admittet. Iustum quoque
esse arbitramur, ut pro consuetudine vicinarum
ecclesiarum, maxime Lubicensis , Hamburgensis,
Luneburgensis, Brunsvicensis, Sundensis, super-
intendens in templo sibi peculiariter tamquam
pastori comisso, tantum conciones habeat, nec pro
arbitrio in aliis templis suggestum conscendat, nec
aliis ut id faciant, sine eorum, qui concionari ibi
debent, consensu, permittat. Cum vero institui
per eum ministri recens vocati et approbati debent,
aequm est, ut tum in quocunque templo institutio
fieri debet, concionem habeat. Ut etiam gravibus
de causis instituta et observata hactenus consuetudo
deinceps retineatur, ne scilicet quis in hac urbe
docere aut exercero pro concione permittatur, nisi
prius toti ministerio se exhibuerit et censurae
eius se subiecerit omnibus modis curandum esse
iudicamus.
Quarto. In ceremoniis ecclesiasticis super-
intendens una cum toto ministerio sequatur prae-
scriptum ordinationis ecclesiasticae huius ditionis
et usitatos huius ecclesiae ritus non mutet auctori-
tate propria. Sed si quid mutandum erit, id
faciat, habita cum toto ministerio deliberatione.
Det etiam operam, ut in omnibus templis paro-
chialibus, ceremoniarum sit ac servetur con-
formitas.
Quinto. Cum ordinatio ministrorum ecclesiae
sit jus presbyterii et impositio manuum fieri debeat
auctoritate sacerdotii, ut Paulus loquitur. 1. Tim. 4.
ne temere alicui manus imponantur, et ut mini-
sterium commendetur hominibus ad docendum
idoneis, nemo in hac ecclesia ordinetur, nisi legi-
time vocatus et vocationis suae testimonium ex-
hibens ministerio et a toto ministerio facto examine
approbatus. Fiet autem ordinatio publice in templo
divae virginis, diebus mercurii, quo omnes ministri
a concionibus vacant, aut necessitate postulante
etiam diebus veneris, praesente toto ministerio,
ritibus hactenus usitatis et in ordinatione ecclesi-
astica praescriptis, quibus brevis et utilis com-
monefactio ad populum et ordinandum addi potest
de beneficio dei colligentis ecclesiam per mini-
sterium verbi et dantis dona hominibus ad col-
lectionem et aedificationem ecclesiae necessaria
atque extrudentis operarios in messem suam,
quorum labores ipse salutares facit etc. item de
dignitate, amplitudine, efficacia et requisitis mini-
sterii, et de similibus vicinis materiis. Liberum
vero erit superintendenti, ut aut ipse ordinet, aut
interdum uni ex reliquis pastoribus id iniungat
et commendet, praesertim in ordinationibus eorum,
qui ad exteras ecclesias vocati sunt.
Sexto. Quia superintendens ministerii caput est
et inspectio doctrinae et vitae singulorum ministrorum
et totius ecclesiae gubernatio ei incumbit ac reve-
rentiam et obedientiam in his quae sunt ministerii
omnes et singuli collegae ipsi debent, aequum est,

ut curam quoque honoris et sustentationis eorum
diligenter habeat, non solum dum ipsi in vivis
sunt et ministerio fungi possunt, sed etiam cum
per aetatem invalidi et morbis affecti sunt, et ex
hac vita sublati coniuges et liberos relinquunt
quibus parum saepe patrimonii aut subsidii restat.
Hi igitur, ut annum gratiae, sicut vocant, habita-
tionem liberam et certa ad victum quotannis sub-
sidia habeant, apud magistratum superintendens,
una cum reliquo ministerio curabit. Et ut haec
omnia commodius effici possint, operam dabit, ut
bona ecclesiastica colligantur et in justos usus
convertantur, et hi, qui ad prophanos usus quae-
dam ex his transtulerunt, ea restituant ecclesiis.
Negotia quoque ministerii et singulorum mini-
strorum, quoties res postulat ad magistratum de-
ferre et sibi curae esse non gravabitur.
Septimo. Plurimum hactenus profuit ad con-
cordiae et dignitatis ministerii in hac urbe con-
servationem, quod conventus certi et ordinarii ac
colloquia et deliberationes de negotiis ecclesiasticis
habitae sunt, et in eis sententiae liberae et aequalis
autoritatis fuerunt, non habito gradus aut ordinis
respectu. Idem ut deinceps quoque observetur
iudicamus pium et ad salutem ecclesiae huius
profuturum esse. Quare superintendens quoque
de rebus propositis, de quibus ad ministerium
referet placide et fraterne cum reliquis collegis
consilia et sententias conferet, et auditis perinde
singulis eorumque sententiis accurate perpensis,
constituet, quod conveniens erit negotio et quod
toti ministerio placebit. Nec suae sententiae et
iudicio praetoriam auctoritatem tribuet nec ut alius
quisquam id faciat permittet. Et quia merito ius
convocandi ministerium, quoties opus est, super-
intendenti conceditur, tamen si subitum incidat
negotium, de quo totius ministerii sententia
cognoscenda est, nec tamen superintendens prius
de eo moneri potest ut convocatio ministerii per
eum fiat, existimamus nihil decedere officio seu
autoritati eius, si in eo casu liberum sit cuilibet
pastori, vel eo absente aliis ministris cujusque
parrochiae et templi, ministerium cum super-
intendente convocare et de negotio illo proponere
ac iudicium eorum inquirere. Hanc ergo liber-
tatem ministerio relinqui aequum esse judicamus.
Postremo. Delationes et accusationes ex aliis
parrochiis non admittat, sed ad pastores et ministros
singularum parrochiarum reiiciat, qui cum negotia
incidentia componere nequeunt, ad superintenden-
tem deferant, eiusque consilium inquirant. Nec
recipiat querelas de ministris ecclesiae ad mini-
sterium eorum pertinentes, ab hominibus levibus
aut odio et invidia eorum flagrantibus ad se per-
latas, nec statim iustificet querulantes, sed accersita
ad se utraque parte legitima ratione rem cognoscat,
et honoris atque autoritatis ministerii quantum
fieri potest, in omnibus rationem habeat. Si vero
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften