Die Hamburger Artikel von 1535.
541
in rep. quam in causa christianae religionis et
cum instar cancri quotidie serpat passim latius
contagiosa illa pestis, adeo quod gravissima peri-
cula metuenda sint ex circumforaneis illis im-
postoribus, qui occulte insinuant se et effundunt
pestilentis suae doctrinae virus apud simplices et
imperitos in publicam religionis et urbium per-
niciem; existimaverunt magistratus urbium infra
scriptarum sui officii esse in tempore ea pericula
commodis remediis antevertere et cum satis in-
telligant non posse gladio solum extingui furorem
illum lectarium; nisi et oretur deus et sincera
praedicatione evangelii hominum animi confirmentur,
arbitrati sunt inprimis pertinere ad servandam
concordiam in ecclesiis et rebuspubl. suis, si de
doctrina religionis et ceremoniarum ritibus, quan-
tum id fieri posset, inter se consentirent prae-
dicatores in his urbibus, quae alioqui ab antiquo
inter se arctissima semper confoederatione devinctae
fuerunt, perinde ex decreto et voluntate magistra-
tuum convenerunt darum civitatum praedicatores
et 15. die aprilis in urbe Hamburgensi et pro
ratione praesentium temporum ac locorum in his
potissimum articulis, qui sequuntur. inter se con-
sentiendum esse, praesertim cum inter aliis quibus-
dam rebus quisque jam suam habeat ordinationem
pro ratione loci.
De Anabaptistis.
Quando a nobis exigit magistratus, ut con-
sulamus, quid faciendum sit ad coercendum furorem
anabaptistarum, necesse est ad conservandam
publicam tranquillitatem serio advigilare magistra-
tus harum urbium, ut severo mandato caveant in
rep. ne qua occasione irrepere possit tam perversa
haeresis et si deprehensus aliquis fuerit, qui vel
spargat, vel pertinaciter tueatur anabaptisticam
opinionem in reipubl. perniciem, ut is tanquam
seditiosus puniatur et quia docent alii hunc erro-
rem pertinaciter et alii per simplicitatem ab im-
postoribus illis seducuntur, ideoque pro officio suo
debet magistratus sequitatem spectare in eroganda
poena, ut juxta scriptas leges vel jus municipale
cujusque urbis, porro sicut commendat scriptura
magistratum, ita probat quoque officia magistratus
contra violatores publicae pacis, quod ideo dicimus,
ne quis praedicatorum evangelii improbet, si quid
severius contra seditiosos anabaptistas egerit ma-
gistratus ipsi interim, qui docent evangelium sana
doctrina pietatis confirmare debent conscientias
auditorum et monere populum ad orandum et
magistratum ad faciendum officium suum, proinde
omnino est necessarium mandatum publicum cum
praescripto irrogandae poenae promulgari, deinde
ejus executionem non praetermittere, ne dissimu-
latione aliqua malum irrepat et auctoritas ma-
gistratus labefactetur.
De sacramentariis et de illis, qui ex veteribus
papistis occulte docent et seducunt animos im-
peritos sic sentiendum, quod eos quoque non feret
magistratus in dis urbibus. Nam sicut impudentes
illi papistae occultis persuasionibus suis et missis
retinent in errore domines simplices: ita ana-
baptistae quoque occulte spargunt impietatem
suam, donec tandem praesidio multitudinis stipati
per publicam seditionem palam irrumpant.
De his, quae ad doctrinae et ceremoniarum concordiam ser-
vandam potissimum videntur pertinere in his urbibus.
I. Concionatores in docendo eam doctrinam
sequi debent, quae in articulis Augustae
caesari exhibita est anno 1530.
II. Ut nemo ad evangelium docendum re-
cipiatur in his urbibus, nisi prius diligenter exami-
netur in iis, quae capita sint religionis christianae
ad apologiae praescriptum, quae articulos sanae
doctrinae continet, seu juxta confessionem illam,
quae caesari exhibita est in comitiis Augustae.
Deinde ut is, qui jam examinatus recipitur ad
docendum, promittat et syngrapha sua testetur,
si fuerit necesse, nihil se praeter formam sanorum
verborum propositurum in ecclesia publice vel
privatim, nisi prius sententiam suam cum super-
attendente et fratribus suis conferat, ac illi pariter
consenserint et posteascripto primariis aliarum
urbium praedicatoribus communicent, ut hoc pacto
concordia doctrinae conservetur et ecclesia prava
opinione aliqua non inficiatur.
III. Illud quoque hic praetermittendum non
est, ut quem una harum urbium ferre non velit
propter pravam et seditiosam doctrinam, is quoque
in reliquis urbibus non feratur. Et jam si quis
fuerit rejectus ex officio sua culpa, id significabitur
ilico per literas praedicatoribus et magistratui
aliarum urbium.
IV. Utile putamus ut quantum fieri potest,
concordia aliqua in ceremoniis publicis servetur,
nam usu comperimus, homines simplices et modestos,
qui Christianam libertatem non satis tenent valde
offendi morosa ista varietate ceremoniarum. Pro-
inde recepti ritus ritus in cantando retinendi sunt
in templis juxta praescriptum ordinarium, donec
generali concilio melior ceremoniarum ratio con-
stituatur, saltem ut interea opera detur, ut usu spsal-
morum et latina cantica de tempore ut vocant maxi-
me retineantur in ecclesia propter juventutem et
ut populus intelligat necessarium usum esse latinae
linguae in ecclesia, quae alioqui contemnitur a vulgo
tanquam inutilis et perniciosa ad religionem christia-
nam, interim tamen ne suo exercitio careat populus,
inspergendae sunt subinde germaniae cantiones.
Nam si germanica tantum canerentur, fieri non