Schulordnung 1574/1618
cuius praeceptori classico quilibet suo adfuturus
indicium, vel ipse coram facito, vel per alium trans-
missa chirographi sui schedula fieri, venia absentiae
modeste petita, curato, et quod interim fuerit
neglectum, repetendo et exscribendo resarcito.
VIII.
Quod si tamen aliquis in patriam, aut alio locorum
extra portas urbis iter facere, et per hoc schola
abesse necesse habuerit, ex inferioribus quidem suo
quisque praeceptori classico, ex superioribus vero,
qui primae et secundae classis alumni fuerint, non,
nisi dn. rectori profectionis suae causam significa-
verint, et ab eo proficiscendi licentiam certo tempore
definitam impetrarint, ipsimet (per alium enim
impetrata venia debet esse irrita) discedunto.
IX.
Caeterum sermonem non nisi latinum inter se supe-
riorum classium discipuli, de rebus autem musarum
commercio non alienis semper et ubique edunto, et
eum quidem grammaticae praeceptis, usuique lo-
quendi sine solaecismis aut barbarismis, congruum,
formanto, secus facientes, si fuerint a coriicaeo
notati, debita maneto poena.
X.
Modestia denique a scholasticis nostris requisita,
complectitur omne virtutis illius, quae cum quemvis
hominem generaliter ex decalogi praescripto, tum
maxime scholastici ordinis adolescentem in omnibus
vitae actionibus, condecorat, ornamentum. Omnes
igitur debita praeceptores suos huic scholae prae-
fectos, tam inferioris, quam superioris ordinis, instar
parentum, cum ex interno animi motu, tum externis
corporis gestibus observantia reverentor, et non
modo praesentes, verum etiam absentes, sive in
schola sive alibi locorum, pietate debita verecunde
colunto; denique ipsorum praeceptis iuxta scholae
leges exactissimum obsequium praestanto.
XI.
Inprimis vitam omnes cum sobriam, tum castam,
cui gestus externi, vestitusque sint exquisite con-
grui, degunto. A poculorum igitur ingurgitationibus,
a publicis privatisque tabernis et popinis, a symposiis,
sodalitiis privatim institutis, et in genere ab omni-
bus compotandi gratia factis congressibus, a locis
quibuslibet, quamlibet ob causam suspectis, a libris,
picturis, et verbis obscaenis, venereis, scurrilibus
mendacibus, a circumcursitationibus et vociferatio-
nibus, sive diurnis, sive nocturnis, a vestitu militari,
histrionico, scisso, dissoluto, variegato et quicunque
ad humilitatem atque gravitatem bene compositus
non est, singuli abstinento.
XII.
Quod si tamen honesta iubeat aliquem nuptiali, vel
alii honeste instituto convivio interesse ratio, dum-
modo dn. rectori id ipsemet indicium licentia flagi-
tata faciat, ab eo non penitus arcebitur.
XIII.
In platea scholam ingressuri, vel domum reversuri,
ut et in exsequiis ducendis, et quandocunque publi-
cis in locis, omnes modeste sine risu, oculorum in
omnes angulos coniectu, fabulationibus, et aliis
rusticis, horridis, atque incultis moribus, qui in
civium solent oculos censorios incurrere, cum in-
gressu temperato progrediuntor, et in platea, foribus
templi, vel scholae confabulandi, vel otiose circum-
spiciendi gratia neutiquam subsistunto, nec usquam
temere circumvagantor. Si quis autem ex ecclesia-
stico, senatorio, nobili, patricio, vel aliorum gravi
doctrina, virtute et senio venerandorum ordine,
honestatis item et famihae splendore decora fiat
obviam matrona, vel virago, gestu decoro de via
decedentes, capitis aperti reverentiam exhibento.
XIV.
Mutuis se invicem discipuli benevolentiae officiis, et
fraterno amore prosequuntor, ut nullae simultates,
odia, rixae vel pugnae quocunque sit hoc loco, inter-
veniant. Quo casu periculi praecavendi gratia, omni
sicarum, gladiolorum et armörum quorumcunque
gestandorum usu, omnibus quocunque loco, vel
tempore, interdictum esto.
XV.
In hospitiis suis singuli paedagogico, quibus hoc
incumbit, munere, summa cum fidelitate, in eru-
diendis ad pietatem, literas et bonos mores hospitum
liberis fuguntor, per plateas deducendis semper ad-
haerento, utque mundo, et ad civilitatem composito
incedant vestitu, curanto, debitam omnes hospiti et
ipsius uxori observantiam praestanto, ipsorum iussa
alacriter exsequuntor, et sicubi eorum aliquando
opera ... rebus domesticis indigeant, promti sunto,
denique blando obsequio et ingenii modestia hospi-
tis et familiarium omnium animos sibi devinciunto.
XVI.
Sine permissu autem hospitis ad ociose deambulan-
dum scholasticorum nullus domo egreditor, et si
permissu ipsius fiat, reditum in seram noctem ultra
octavam vel nonam vespertinam ne protrahito,
multo minus per totam alibi noctem abesto, nisi
gravi substante causa, fiat hoc hospitis cum licentia
precibus impetrata. Caeteroquin si qui ... in hospi-
tiis suis ita gesserint, ut per hospites suos foras pro-
pulsantur merito, momento eodem schola quoque
exclusi sunto.
XVII.
Hospitium qualecunque sit nemo sibi propria auc-
toritate, absque dn. rectoris permissu et interposito
iussu conduxerit, si quod autem nactus est illius
adsensu quispiam, pactis conventis stabit, nec sive
919