Homberger Kirchenordnung 1526
municent, sicut Dominus instituit8, et qui aliud
docuerit, et admonitus Dei verbo non acquieverit,
communione privetur, et praeterea si episcopus est
deponatur. [16] Non celebretur ipsa coena, nisi
adsint, qui communicent. Admoneant autem ec-
clesiam episcopi, ut ad hanc venerabilem coenam
singulis Dominicis conveniant, eidem participa-
turi; verum se ipsos prius probent, ne in iudicium
conveniant, ad idque, si desolatae sunt eorum n
conscientiae, laudamus et consulimus, ut adeant
episcopum vel illius adiutorem, aut aliquem ex
piis doctisque fratribus confitentes peccatum
suum, et audituri ab eis verbum sanctum, ut infra
de confess[ionibus]9. [17] Caeterum qui eam cupi-
unt, episcopo aut ministro eius seipsos indicent, et
ante coenam ipsam segregentur in locum unum ab
his qui tum participare nolunt, ut eorum numerus
sciri valeat. Admonemus autem universos in Do-
mino, qui tum aderunt, etiam eos0, qui sanctae
mensae non sunt externe participaturi, ut sint me-
mores sacrificii nostri Christi semel pro nobis ob-
lati, cuius haec coena memoriale est, quod et pau-
cis ab episcopo semper est declarandum. [18] Ca-
non ille missarius10, et universae orationes, in qui-
bus reperitur sacrificii aut hostiae vox a nemine
ultra in hac coena dicatur. Nemo praeterea audeat
hanc coenam sacrificare, ut loquuntur, pro vivis
et mortuis11, aut quacunque occasione, quod non
sit nostrum sacrificium, sed Dei coena, et pro ac-
cepta per Christum beneficentia gratiarum actio,
ac specialis commemoratio sacrificii, quo semel
pro nobis semet ipsum obtulit, omniumque mira-
bilium p eius. Est quoque signum communionis
omnium, quae Christi quoadq invicem nos membra
esse sub ipso et eodem quidem uno capite Christo
profitemur. Sumus enim invicem membra Rom.
n ipsorum 0 etiam p memorabilium
8 1. K 11, 28 f.
9 Vgl. cap. 6.
10 Vgl. zu diesen und den folgenden polemischen Aus-
führungen den Canon Missae.
11 Im ausgehenden Mittelalter wird die Bedeutung des
Meßopfers für Lebende und Tote ,,zum Haupt-
thema der Predigt über die Messe“; vgl. J. A. Jung-
mann I, 168. 164.
12 Während die Epiklese in allen orientalischen Litur-
gien innerhalb des eucharistischen Gebetes ihren
12 (5); 1. Cor. 6 (15) et 12 (12ff.), et ipse caput
nostrum Eph. 5 (23); Col. 1 (18). [19] Praeterea
nullae in ea dicantur orationes, quibus aut sanc-
torum invocatio aut meritorum eorundem memo-
ria sit. Solus enim Christus est advocatus noster
l.Joh. 2 (1) et unus mediator Dei et hominum
1. Timoth. 2 (5). Denique ipse solus est, qui pro no-
bis omnibus meruit gratiam, gloriam et omne bo-
num. Quodsi haec nobis mereri possemus, gratis
Christus mortuus esset Gal. 2 (16). [20] Confitemur
in hac coena Christum Deum et hominem praesen-
tem esse, et id quidem non vocibus imprecatoriis, ut
de nobis quidam obloquuntur, sed decreto Dei
vivi, quod est ipsissimum verbum suum, cuius ipsae
voces signa sunt12. [21] Omniaque in hac coena
agantur vulgi lingua praeter has consuetas vocu-
las Kyrieeleyson. Hallelujah, Hosiannah, Sabaoth,
Amen, quas episcopi aliquando interpretentur, ut
plebs omnia capiens in Dei verbo consoletur et
spiritu et mente psallat. Servetur in ea ritus, quem
servus Dei Martinus Lutherus ultimo germanice
conscripsit13, et ut iuxta Paulum cuncta decentius
fiant, laudamus si in eius ministerio ad minus in-
duatur superpellicium, incendantur cerei, et decens
calix habeatur. [22] Amodo nullae fiant impensae
pro altariorum r paramentis, casulis, cappis seu
chlamidibus et similibus, sed magis dispensentur
egenis, quae in his frustra consumi consueverunt.
Nimirum qui se putat in his colere Deum, sine
causa id facit, quod sint purae et vanae hominum
traditiones. Liberum autem sit habenti casulam
eadem in coenae dominicae ministerio uti vel non,
tamen8 de caetero haud quaquam emantur, quod
non in haec, sed in pauperum usus, quae donare vo-
lumus, sint convertenda. [23] Praeterea infirmo-
rum solummodo causa iam emptis uti permittimus,
q quod ad r altarium s tantum
Platz hatte (Eisenhofer II, 168), hat die römische
Messe keine Heilig-Geist-Epiklese besessen (Jung-
mann II, 236). Innerhalb des reformatorischen
Umkreises sahen ,,die Reformierten . . . in der so sehr
alten Epiklese einen Beweis gegen die Lehre von der
Realpraesenz“ (P. Graff, Epiklese 135). Die erste
lutherische Ordnung, die eine Art Epiklese enthält,
ist die Pfalz-Neuburger KO von 1543 (P. Graff, aaO.
134).
13 Vgl. Luther, Deutsche Messe, WA 19, 44 ff.
45