Homberger Kirchenordnung 1526
fiat commemoratio p plusquam die uno, excepto
quod Divi Joh[annis] Baptistae tam nativitas41
quam decollatio43 memorandae sunt, quod ipsis
diebus propria sintq evangelia. [45] Fiat quoque
memoria conversionis Divi Pauli44, ob insignem ex
Actis Apostolicis epistolam.
[46] Episcopi eorumve diaconi sive adiutores
singulis diebus Dominicis pronuntient tam dies
festos quam memorias, quae per hebdomadam r
sunt futurae. Si quis episcoporum aut adiutorum
eorundem audet ipsis diebus post sermonem supra
dictum aliquos de caetero praepedire a labore, die-
bus inquam commemorationum, quod velit eos
pro festis haberi, et admonitus non resipuerit, de-
ponatur et communione privetur, si notum est,
quod fecit.
[47] Interdicimus universis ecclesiis nostris in
virtute Christi ne ultra dedicationes celebrent, quod
non conveniant verbo Domini, et nihilfiat in eis, quod
non sit a pietate diversum. Denique post Christum
nullum proprie lapideum templum est in Dei eccle-
sia, sed soli fideles et ipsa ecclesia sunt viva Dei
templa45. Nam quae nunc a nonnullis templa vo-
cantur, nihil minus sunt, quam quod esse dicuntur.
Nullum enim externum a Deo constitutum est
praeter Hierosolymitanum, quod cum suo sacer-
dotio suisque mysteriis finem in Christo et ecclesia
habet. Iam si nullum est templum, profecto illorum
dedicatio non est celebranda. Celebret quisque fi-
delium in corde suo ecclesiae consecrationem, qua
sanctius potest, quod toties facit, quoties laetus in
Domino de sua et omnium fidelium vocatione gra-
tias agit, et quotquot potest, ad sanctum ecclesiae
gaudium coelestesque epulas verbo sancto invitat.
[48] Interdicimus denique, ne quis sanctos invo-
cet, quod sit contra verbum Domini, et nemo illis
dedicet locum, et qui contrarium fecerit, commu-
nione privetur, et locus sic dicatus conteratur.
Praeterea nulla ecclesia nullo alio patrono glorie-
tur, quam Deo et Domino nostro Jesu Christo. Et
ne praecedentium errorum reliquiae novos pariant,
universi episcopi doceant populum ex verbo Dei
vocare domus, quae hactenus templa vocata sunt,
P concio q sunt r hebdomadum
43 29. Aug.; Text: Mk 6, 17-29.
44 25. Jan.; Text: Act 9, 1-22.
domos ecclesiarum, et nulla amodo vocetur temp-
lum huius vel illius sancti, sed simpliciter domus
ecclesiae, talis civitatis, oppidi vel pagi. Verum
quaelibet ecclesia definiat de domo sua, qua ra-
tione vocanda sit, tantum ne superstitiosa sit vo-
catio eius.
Exterminandum imaginum
et idolorum cultum
cap. 9
[49] Quia statuae et imagines in ecclesiarum do-
mibus ac platearum angulis locisque eminentiori-
bus positae contra Dei verbum a multis coluntur,
auferantur, et amodo nullae ad id fiant, et qui di-
versum fecerit, communione privetur. Exod. 20
(4 ff.) Deut. 5 (8 ff.) illis a Domino fuit interdic-
tum. Denique adversus primum Dei praeceptum
ex diametro repugnant. Auferantur autem a magi-
stratibus cum tota ecclesia, posteaquam ab epi-
scopis ablationis earundem necessitas fuerit in tem-
plis Dei verbi ostensa, et si, plebe Dei verbo edocta
visitatores easdem adhuc repererint, agant cum
magistratibus, ut mox auferantur et exterminen-
tur. Sic Rex sanctus Ezechias delevit serpentem
aeneum, quem etiam s Deus fieri iusserat, delevit
autem eum, propterea quod colebatur46.
[50] Altaria cuncta ab universis ecclesiarum do-
mibus auferantur, eo dempto, ex quo coena Domi-
nica administratur, quod etiam non altare, sed
mensa vocetur. Universa quoque pseudotempla,
quae tam in civitatibus, quam in agris et silvis im-
pia superstitio extruxit, ac supra modum multi-
plicavit, diruantur’ a magistratibus, aut in alios
usus communitati utiles convertantur, et solae
domus parochiales seu ecclesiarum maneant. Me-
mores quippe t esse oportet universos principes et
magistratus, eos solos reges in sacris historiis lauda-
tos et Deo fuisse acceptos, qui omnia huiusmodi
exterminarunt. [51] Veruntamen antequam aliquid
horum fiat, verbum sanctum in tempus praedicari
necesse est, ut eruditus populus sponte ipsa u idola
altariaque illorum, ac quaecunque ad ipsorum im-
pium cultum spectant, execretur.
s + quem t quoque u ista
45 1. K 3, 16; 6, 19; 2. K 6, 16.
46 2. Kön 18, 4.
50