Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0068
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Homberger Kirchenordnung 1526

stione vivens dispereat, et ne aut animo aut facto
scortetur. Ad id vitandum habeat quilibet vir uxo-
rem suam, et quaelibet mulier virum suum l.Cor.
7 (2). [58] Quotiens aliquis uxorem ducturus
est, primum tractatum habeant partes, qui ante-
quam omnino concludatur, notum fiat episcopo,
qui in publico sermone admoneat, ut si quis putet
iuxta Dei sermonem impedimentum esse, infra ali-
quot dies palam faciat episcopo, quibus diebus elap-
sis, si nemo obstiterit, desponsentur in Domino.
[59] Advigilent autem episcopi, ne quid in nup-
tiis fiat, quod earum non deceat sanctitatem, ma-
xime ut ebrietates et spurca verba vitentur. Qui
aequalibus potationibus aut obscoenis et spurcis
cantilenis aut impuris gestibus nuptiarum sanctita-
tem conspurcarit, a Christo anathema sit, quod
non expavit contumeliam facere sacro coniugio,
quod in Domino Jesu Christo et ecclesia sua prae-
clarissima et sublimia admodum mysteria habet.
Unde et Paulus Eph. 5 (32) ipsum coniugium in
Christo et ecclesia magnum mysterium habere di-
cit. [60] Si quis verbi Dei auctoritate non solutus a
priori uxore illam deseruerit, et aliam duxerit,
communione privetur, praeterea quod secunda
non uxor, sed scortum est, ab ipsa dividatur, et
priorem ad se revocet. [61] Si qui graves casus
matrimoniales inciderint, solo Dei verbo definian-
tur. Quod si quis episcoporum perplexus in his est,
consulat visitatores aut alios, qui ex scripturis
sanctis b de eiusmodi casibus iudicare possint, et
qui in his nonnihil contra Dei verbum definierit, et
res innotuerit, communione privetur, quod novam
et alienam doctrinam attulit, praeterea ipsa eius
definitio ixrita fiat.
De conventibus hebdomadariis
et qui in eos admittendi
cap. 15
[62] Quia iuxta praeceptum Domini Matth. 18
(15-17) si quis e fratribus peccans in confratres
suos, eos admonentes audire contemserit, ecclesiae
est dicendum; ecclesia autem Dei congregatio fide-
lium est, fideles sunt aliquando congregandi ut eis

b sacris c tradantur
d + et ministros e existit

dicatur fratris impii rebellio et contemtus. Item, si
iuxta Pauli verbum 1. Cor. 5 (1 ff.) ad correctionem
publice criminosorum, et ut separentur ab ecclesia,
tradanturquec Sathanae in carnis interitum, ut
spiritus eorum salvus fiat in die Domini, fideles
sunt congregandi. Quod et fieri debet aliis causis,
nempe ut de pastoris sui voce iudicent, eligantque
sibi episcopos et diaconos, id est, ministros sive
adiutoresd eorum ac pauperum diaconos, de qui-
bus infra, utque illos deponant, si causa exigit e, et
si quae alia a tota ecclesia sunt iuxta Dei verbum
definienda.
[63] Ordinamus idciro, ut in quavis parochia,
posteaquam verbum Domini fuerit in ea aliquandiu
praedicatum, singulis diebus Dominicis, aut mox a
coena Dominica, aut a prandio fiat conventus fide-
lium in congruo loco, ad quem, quotquot ex viris
Christi negotio favent, et in sanctorum numero ha-
bentur, conveniant, ut cum episcopo de universis,
quae in ecclesia tractanda occurrerint f, definiant
ex verbo Domini. Porro si episcopus legitime prae-
peditus fuerit, non proinde non fiat ipse conventus,
modo adsit, qui vice episcopi ecclesiam ex Dei ver-
bo dirigere possit, ut, quaecunque in ea fient, digna
sint fidelium congregatione; non enim licet, ut in
eiusmodi conventibus quicquam prophanum aga-
tur, ut Dei ecclesia contemnatur. [64] Huic fideles
mulieres interesse quidem possunt, verum eis loqui
in ecclesiis non permittitur 1. Cor. 14 (34) et 1. Tim.
2 (12). Soli ergo viri definient.
[65] Quia autem ad fidelium congregationem ad-
mittendi non sunt, qui contra fidei rationem vivunt,
et ne quidquam g immaturo consilio agatur, volu-
mus, ut pro hoc principio fiat separatio verorum
fratrum a falsis fratribus ordine hic posito:
[66] Primo die Dominico, quo post verbum in
tempus annuntiatum conveniant, episcopus notam
faciat Dei voluntatem ex Paulo 1. Cor. 5 (11) et ex
2. Johan. epistola (10 f.). Nempe quod fidelibus
veris non sit communicandum, et his, qui in frat-
rum numero habentur, si sunt scortatores, ebrii,
adulteri, raptores, maledici, aut alias criminosi,
aut qui aliam doctrinam adferunt h, quam purissi-
f occurrerunt g quicquam h adserunt

52
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften