Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0070
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Homberger Kirchenordnung 1526

[71] In his conventibus tractentur omnia cuius-
libet ecclesiae negotia: eligantur episcopi, diaconi,
excommunicentur criminosi, et, dum vere resipue-
rint, ad communionem denuo recipiantur. Inter-
roget semper omnes episcopus, si quis aliquid no-
vit, in quo sit admonenda ecclesia, aut in quo sit
iactura negotiorum regni Dei et salutis proximo-
rum, aut aliquid fieri contra charitatem, et audia-
tur quisquam r patienter, modo non loquatur indig-
na fideli. Nemo enim in hoc sancto conventu au-
diendus est, nisi adferat verbum Dei, aut aperte
videatur, quod nonnisi iuxta Dei verbum loquatur.
Quod si quis sua garrulitate, aut profanis et im-
piis sermonibus sanctam congregationem turbare,
aut profanare non expavescit, et admonitus resi-
piscere contemnit, carpatur durius ab episcopo et
senioribus. Quod si adhuc contemserit, differatur
usque ad proximum conventum, in quo, si pecca-
tum suum non agnoverit, communione privetur.
[72] In bis conventibus praesint episcopi, ut Dei
verbo omnia dirigant, et nihil admittant, quod Dei
verbo non competat. Verum tempore visitationis,
visitatores praesint. [73] Quoties autem in ipso
conventu de persona episcopi agitur, egrediatur,
donec revocetur, et aliquis ex senioribus praesit.
Idem fiat, quoties speciatim loquuntur de diaconis
aut adiutoribus, aut aliquibusvis aliis, ut scilicet hi
egrediantur, de quibus fit sermo. [74] Hos conven-
tus sic lingua vulgi concludat episcopus, aut qui
praeest vice eius: Qui abnegat Dominum Jesum
Christum et verbum eius, anathema sit; pax autem,
misericordia, et veritas omnibus invocantibus
eum. Et respondeat tota ecclesia: Amen. Benedic-
tus, qui in his sacris conventibus negotium Domini
non egerit fraudulenter, id est, qui nec timore, nec
odio, nec amore proximorum aut alias contra ver-
bum Dei in huiusmodi aliquid fecerit, aut dimiserit
etiam. Amen.
De excommunicatione
cap.16
[75] Quia fieri non potest, ut ecclesiae sint ordi-
natae, nisi ab eis separentur falsi fratres, per quos
r quisque s praecedente t vel

nomen Dei inter exteros male audit, et, sicut paulo
ante diximus, nemini fidelium liceat cum eis habere
consuetudinem, multi autem falsi fratres sunt, ne-
cesse est, ut in omnibus ecclesiis sit criminosorum
separatio; et vere, si ipsa excommunicatio dimitti-
tur, sermo Dei in hac parte abiicitur, ac impiis ac
falsis fratribus ansa praebetur, ut deteriores fiant.
Propterea constituimus in virtute Dei, ut in omni-
bus ecclesiis nostris iste articulus diligentissime
observetur. [76] Igitur post verbum sanctum in tem-
pus annuntiatum est post dies 15 a primo conventu
hebdomadario, sicuti capite praecedenti s dictum
est, separentur ab ecclesiis omnes adulteri, scortato-
res, ebriosi, maledici, usurarii, et t alii id genus pu-
blice criminosi. [77] Amodo autem si quis in haec
crimina notorie inciderit, mox a communione pri-
vetur, et nominatim, neque enim admonitione
nova digni erunt, antequam excommunicentur,
qui perpetuum Dei verbi tam gloriose revelati ad-
monitionem contemnent, et tam turpiter sanctae
ecclesiae forent offendiculo. Crimmosorum excom-
municationes autem nominatim fiant, quod ex
Paulo notum sit, ita velle Dominum, ut fideles
sciant, quos vitare oporteat. [78] Servetur deinde
is ritus in excommunicationibus: Primum qui ex-
communicandi sunt iubeantur egredi ex conventu
hebdomadario, et mox episcopus dicat eos ex Dei
verbo excommunicandos, ac cuiuslibet crimen ex-
plicet, ubi autem ecclesia responsum et consensum
dederit, surgat episcopus, et nomine totius ecclesiae
dicat: Hunc qui adulterio, aut usura, aut ebrietate
etc. scandalo fiat ecclesiae Dei, privamus commu-
nione et conventibus nostris, et prohibemus, ne
quis fidelium cum eo habeat consuetudinem, ut
confusus ad cor redeat. Praeterea in virtute Domini
nostri Jesu Christi tradimus eum Sathanae in car-
nis interitum, ut spiritus eius salvus fiat in die Do-
mini. Respondeatur: Amen. Post haec dicatur
Ps.u: Deus misereatur nostri sine cantu, et tandem
sic oret episcopus: Oramus te, omnipotens et mise-
ricors Deus, ut hunc, quem te volente a nobis se-
paravimus, perire non sinas, sed da tandem ei, ut
redeat in ovile tuum a quo digne abiectus est, nos
autem confirma in fide et veritate tua, ne unquam

u potens

54
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften