Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0072
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Homberger Kirchenordnung 1526

quod fuerint communione privati. Omnes enim
peccatores sumus, et nemo non est a se ipso indig-
nus inter ecclesiae filios numerari, qui vero con-
trarium fecerit, et ob id fratri publice contumeliam
intulerit, communione privetur; quod si privatim
fecit, et ordine pro privatis criminibus supra posito
admonitus non resipuerit, etiam communione
privetur. Maledicus enim fuit, et maledici vitandi
sunt. 1. Cor. 5 (11).
De anniversaria synodo
cap.18
[86] Quemadmodum, sicut in superioribus visum
est, pro specialium ecclesiarum ordine ac regimine
peculiares earum synodi necessariae sunt: ita pro
omnibus cuiuslibet regionis ecclesiis maiores et
provinciales synodus congregare opus est, in qui-
bus de his, quae totam provinciam circa regimen et
ordinem ecclesiarum concernunt, ex Dei verbo de-
finiatur. [87] Proinde constituimus ut semel pro
tota Hassia celebretur Synodus apud Marpurgum
tertia Dominica post Pascha, cuius tamen princi-
pium sabbatho ante eandem Dominicam sit, ipsum
tamen Princeps illustrissimus occasione legitima
immutare poterit. [88] Ad eam conveniant uni-
versi episcopi, nisi sint infirmi, aut alioqui b legi-
time praepediti quo casu rescribant excusationem
suam, quam tradant commisso ecclesiae, cui prae-
est. [89] Volumus autem, ut appropinquante ipsa
synodo quaelibet ecclesia congregetur, et eligat ex
se ipsa unum plenum fide et spiritu Dei, cui com-
mittat vices suas in omnibus, quae ad synodum
pertinent. Tum videant, si quid dignum habeant
contra visitatores aut episcopos aut adiutores eo-
rum, et quae digna fuerint mittant ad synodum,
nihil autem mittant c contra aliquem, nisi diligenter
et sufficienter probatum. Praeterea si deponunt
episcopum, alium eligant, et mittant synodo causas
depositionis prioris. Item si quid dubii est, a quo
velint per synodum certiores fieri, mittant singula
fideliter conscripta. [90] Precamur autem omnes
in Domino, ut ad summum infra triduum omnia
synodi negotia absolvant, et ideo faciant, ut quinta

b alioquin c mittatur d segregabuntur

hora matutina cuiuslibet diei incipiant. Haec au-
tem faciant.
[91] Primum ex tota congregatione eligant trede-
cim plenos fide et spiritu sancto, quorum ministe-
rium erit perplexa quaecunque delata ad synodum
ac omnia eiusdem negotia definire; sic tamen, ut
quicquid arduum fuerit, prius toti synodo palam
fiat. Ipsi incipient sequentem synodum, et diri-
gant eandem, donec novi electi sint. Item si quid
gravis quaestionis infra sequentem synodum exori-
retur, ita ut sine gravi discrimine in ipsam syno-
dum differri nequeat, hi cum visitatoribus congre-
gabuntur apud Marpurgum, nisi aliud iusserit
Princeps, et eos voluerit alibi congregari. Eo casu
obsecramus omnes ecclesias, per quas transierint,
ut ipsis laborantibus in via praebeant alimentum:
quia enim ecclesiis deserviunt, ab eisdem alendi
sunt. Porro si plures tredecim electi fuerint, trede-
cim illi pro electis habebuntur, qui plures caeteris
voces habuerint. Visitatores etiam eligi possunt ex
absentibus, electi vero synodi non nisi ex prae-
sentibus.
[92 ]2. Vocem habebunt primum Clementissimus
Princeps, item comites et nobiles, si eligere volue-
rint, et praesentes fuerint, cum universis episcopis
et commissis ecclesiarum. [93] Nemo autem vo-
cem habeat, nisi praesens sit, propter quod volu-
mus, ut mox a synodi principio nominentur omnes
episcopi, et quilibet, ut audit se nominari, respon-
deat voce intelligibili: Adsum; et qui pro absenti-
bus literas habet, idem coram omnibus dicat.
[94] 3. Omnes commissi ecclesiarum reddant lite-
ras suae commissionis tredecim electis.
[95] 4. Electi 13 segregabunt d in unum locum et
diiudicabunt de universis, quae ab ecclesiis sunt
missa. Mox autem ubi inter se definierint, quid sit
ad omnia respondendum, mittent duos ex se ipsis
ad totam multitudinem, quorum unus dicat: Frat-
res e tale dubium a vobis quaeritur, cui nos iudica-
mus ita respondendum moti hoc et illo scripturae
textu. Si cui vestrum aliud ex Dei verbo videtur,
aedificet ecclesiam, nec putet sibi liberum tacere,
quod communis Christi gloriam omnes quaerere
debeamus. Tum si quis aliud dixerit, et habuerit
e frater

56
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften