Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0073
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Homberger Kirchenordnung 1526

certius ac clarius scripturae locum et testimonium f
etiam si solus esset. Maior est enim Dei sermo omni
hominum multitudine, et melius est adhaerere uni
habenti verbum Domini quam multis proprium
iudicium sequentibus. Quod si nemo ab electorum
iudiciis dissentit, secundum ea ipsis ecclesiis res-
pondeatur.
[96] Precamur autem per nomen Dei, ut eius-
modi iudicia nemo statutorum nomine publica fa-
ciat, sed si quis ea desiderat, hoc titulo eadem con-
scribat: Responsiones talis synodi Hessiacae ad
dubia eidem ab ecclesiis missa. Nulla quoque res-
ponsio edatur, quae non sit solius scripturae locis
roborata, ut universae ecclesiae aedificentur.
[97] 5. Primus electorum iubeat singulos epis-
copos et commissos ecclesiarum paratos esse, dum
vocabuntur ad consilium illorum [tredecim, qui
tum segregabuntur in locum unum, ut definiants]
de his, quae sunt ad eos commissa tam de episcopis
quam visitatoribus. Vocent deinde singulatim eos,
sicut necessum fuerit, admoneant admonendos,
criminosos deponant, communione privent h. No-
tum est autem, qui sint pro criminosis habendi, ut
supra de conventibus hebdomadariis visum est49.
[98] Si accusati excusare se voluerint, patienter
audiantur, et si quis falsus testis deprehenditur
fuisse, etiam si absens fuerit, coram tota synodo
communione privetur, et si in aliquo ecclesiae mi-
nisterio fuerit, deponatur.
[99] Episcopi iuste depositi a propriis ecclesiis
eodem anno nulli ecclesiae praeficiantur. [100]
Caeterum qui electi sunt, nisi indigni essent, con-
firmentur. Quod si aliquis in variis locis electus est,
praeficiatur illi ecclesiae, cui putatur fore utilior in
gloriam Dei, aliis autem ecclesiis, a quibus etiam
electus erat, mittatur, ut alios eligant per visita-
tores confirmandos.
[101] Tandem vocent ad se visitatores anni
praecedentis, et si quis eorum aliquod crimen per-
petravit, aut contemsit verbum Dei, aut aliquid
pro suo ministerio accepit, et haec sunt nota ali-
quot ecclesiis, coram tota synodo communione pri-

f scripturae testimonium, habeat locum C 30;
° fehlt D 20 v h priventur
49 Vgl. S. 52.

vetur, declareturque inutilis ad idem visitatoris
ministerium, priveturque episcopi functione, si in
ea est, et amodo non possit eligi in visitatorem, in
episcopum autem sic, modo fuerit per totam syno-
dum restitutus, nec restituatur, nisi patienter hoc
iudicium ecclesiae pertulerit. [102] Omnes qui per
synodum communione privati sunt, si vere resi-
piscant, ad communionem denuo recipiantur per
ecclesias, in quibus habitant, et illorum absolutio
publica fiat in vicinioribus ecclesiis, et in synodi k
urbe, nempe Marpurgo.
[103] Durante synodo sit quotidie bis sermo ad
populum sicut primus Electorum consilio fratrum
suorum ordinaverit.
Priusquam autem novi 13 eligantur, veteres de
his, qui primo die praedicaturi sunt, ordinent. Lau-
damus etiam, si a synodi principio sermo latinus
habeatur.
[104] Consiliis 13 electorum nemo nisi ab eis vo-
catus intersit. Liberum tamen sit Principi illu-
strissimo et comitibus nostrae regionis verbo fa-
ventibus, cum1 his, quos ipse Princeps secum ha-
bere voluerit, eorum actis interesse.
[105] Igitur completis omnibus, quae ad ipsam
synodum spectant, pro conclusione eius unus elec-
torum praedicet lingua vulgi, et in eius sermone om-
nes utriusque sexus interesse poterunt. Is paucis
explicet dubia, quae ex Dei verbo synodus defini-
vit, nominet falsos prophetas ac errores specificet,
sicut hos synodus ipsa damnavit, nominetque eos,
quos communione privavit, itidem eos, quos ab-
solvit, quorum aut excommunicationem aut abso-
lutionem pronuntiet, et pro eis in communi orent,
ut supra capitibus de excommunicatione et abso-
lutione. Quibus absolutis haec dicat alta voce, et
ad singula respondeat tota ecclesia: Amen.
[106] Omnes qui Domini nostri Jesu Christi ver-
bum amplexi sunt, et ad ecclesiam eius attinent,
non sinat Deus aliquando sic anathema fieri, ut pro
sua cupiditate propriisve commodis unquam apo-
statent. Resp.:Amen.
Benedictus sit a te, Domine Jesu, Princeps no-
k synodali 1 et

57
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften