Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0077
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Homberger Kirchenordnung 1526

ditione, scilicet quandiu sincere, pure sanctum
verbum docuerint c, et vitam vixerint d Christi et
ecclesiae ministris dignam.
De episcoporum diaconis
cap. 24
[141] Eligat quaevis ecclesia sui episcopi adiuto-
rem, quem cum oratione et manuum impositione
coram tota ecclesia confirment e, quibus ab ipsis
ecclesiis de omnibus ad unum f necessariis provi-
deatur. [142] Viderint autem, qui eos eligunt, ne
indignos vocent, sed irreprehensibiles, sicut de
diaconis aperte iubet Paulus 1. Tim. 3 (8 ff.). Qui
tametsi sunt hi, de quibus sequenti capite agemus,
tamen non inconvenienter pro adiutore seu mini-
stro episcopi capitur. Diaconus enim graeca vox
est, et ministrum significat, et indubie diaconi, de
quibus Paulus ait, sunt nedum hi, de quibus se-
quenti capite, sed etiam ipsi coadiutores g episco-
porum. [143] Si ecclesia tam parva est, ut cum epi-
scopo adiutorem seu diaconum eius alere nequeat,
desistat ab ipsius adiutoris electione, attamen si
minores parochiae uniantur, prout supra diximus,
cessabit haec causa.
[144] Hortamur autem omnes ecclesias in Do-
mine, ut singulae suis episcopis de uno aut pluribus
diaconis aut adiutoribus provideant, curent autem,
ut sint tales, quales eos h Paulus describit 1. Tim. 3
(8 ff.).
De diaconis ecclesiarum
et pauperum provisione
cap. 25
[145] Liquet ex actis apostolicisc ap. 6 (1-6),
septem ab apostolis ad diaconiam, id est, ministe-
rium quotidianum electos, quorum primus Stepha-
nus fuit. Exemplo igitur apostolorum ordinamus,
ut a singulis ecclesiis tres ad minus pleni fide et
spiritu sancto eligantur ad quotidianum ministe-
rium pauperum, ut scilicet fidelium eleemosynas
pauperibus dispensent. [146] Erigantur ad id in
omnibus ecclesiis aeraria, in quae mittat quisque

c docuerit d vixerit e confirmet f vitam

quantum potest, ad quod episcopi populum dili-
gentissime commonefaciant. Praeterea unus dia-
conorum diebus Dominicis et festis mane, tam ad
sermonem quam post, egenorum causa per eccle-
siam postulet, et quaecunque receperit, in aerarium
ponat. Ipsum autem aerarium tribus clavibus
occludatur, e quibus unam habeat episcopus, alias
diaconi seniores. [147] Ex his, quae in aerario con-
gregantur, provideatur egenis cuiuslibet parochiae
primum, deinde peregrinis et exulibus, praesertim
his, qui pro verbi sancti confessione exulant. [148] Si
aliquot praebendae et bona in hunc usum dentur,
diaconorum ministerio in auxilium pauperum con-
vertantur. Benedictus, qui in hoc ministerio non
ambulaverit fraudulenter. [149] Nihil magnum a
diaconis tribuatur sine ecclesiae consensu. Magnum
dicimus, quod est ultra communes necessitates, ut
si quis peteret 10 aut 20 aureos.
[150] Praeterea quoties aperietur aerarium, inter-
sit episcopus et adnotet, quantum receptum fuerit,
ut sciat, quam largiter contribuerit ecclesia ad
pauperum fratrum indigentiam, et avaros possit
opportunius et efficacius increpare. Quodsi episco-
pus interesse non potest, vocetur ad id adiutorum
unus. [151] Hortamur autem per Christum, ut, si
commode fieri potest, in ecclesiarum diaconos hi
soli eligantur, pro quibus alendis non sit opus one-
rare ecclesias, et ne propria egestas eisdem i prae-
beat stimulum suffurandi et metiendi spiritui
sancto, verum in eis ante omnia pietas et Domini
spiritus requiratur.
De non ambiendo primatu, et de ordine
ministrorum ecclesiae, et quod faciles
omnes in Domino sint
cap. 26
[152] Qui primatum cupit ad Christi ecclesiam
spectare non potest. Ideo si quis aut electorum syn-
odi, aut visitatorum, aut episcoporum, aut dia-
conorum cum fratribus suis de primatu contendit,
ab ipso ministerio deponatur. [153] Verum, ut om-
nia decenter fiant, ordinamus, ut in synodis primi
sint electi, deinde visitatores, deinde episcopi,
g adiutores h fehlt i fehlt

61
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften