Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (8. Band = Hessen, 1. Hälfte): Die gemeinsamen Ordnungen — Tübingen: J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1965

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30457#0079
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Homberger Kirchenordnung 1526

Qui autem diversum fecerit, communione prive-
tur, si nota est res, maledicus enim fuit. Et nullus
peregrinorum, quantumlibet pauper, a nostris ec-
clesiis pellatur, modo velit christiane vivere, et
otiosus esse nolit, iubente namque Deo peregrino-
rum habenda est ratio.
De universali studio Marpurgensi
cap. 29
[165] Quia placuit Deo movere cor Principis
nostri, ut nunc fulgente Evangelii gloria univer-
sale studium apud Marpurgum erigere velit, idque
maxime necessarium sit, ut in ecclesiis nostris
multiplicentur, qui in verbo et doctrina eisdem
praesidere, ac quae recta sunt consulere possint:
interdicimus in virtute Dei, ut nihil in ea legatur,
quod negotiis regni Dei obesse possit. [166] In ea
sint primum, qui sacras literas profiteantur, et id
quidem purissime, alioqui deponantur. Deinde
sint, qui leges civiles praelegant, sic tamen ut cau-
telae impiae Dei verbo circumcidantur, et quae
Dei verbo non conveniunt, per illud corrigantur.
Idcirco vocentur iure consulti docti simul et pii,
qui sciant Dei verbum omnium doctrinarum ad-
hibere censorem, e quibus, si quis nonnulla contra
Dei verbum adseruerit et suo ministerio et com-
munione privetur. Tertio habeatur ad minus unus
medicinae professor, doctus simul et pius. Quarto
praelegantur artes liberales et politiores literae,
adhibito in omnibus, praesertim in mathematicis,
censore tutissimo, nempe sermone Dei. Quinto sint
professores linguarum.
[167] Porro Jus illud contra fas vocatum Canoni-
cum, omnino legi prohibemus. Qui in hoc venera-
bili studio aliquid contra Dei s sanctum verbum de-
cernere ausus fuerit, anathema sit.
De scholis puerorum
cap. 30
[168] In omnibus civitatibus, oppidis, et pagis
sint puerorum scholae, ubi rudimenta et scribendi
rationem doceantur, donec quit desideravint apti

sint u studio Marpurgensi, et ad illud veniant maiora
audituri. [169] Et si in nonnullis pagis omnia rudi-
menta tradi nequeunt, episcopi saltem aut eorum
adiutores pueros legere et scribere doceant. Viderint
autem ecclesiae, ut aptos huic ministerio eligant,
qui et ad bonos mores, et ad laudabilia studia pue-
ros cum efficacia commonefacere possint, quibus
de necessariis omnibus provideatur, ut liberius se
huic negotio totos dedant, et super his visitatores
et episcopi advigilent, quod non parum, imo ma-
xime retulerit, si fidelium iuventus bene institua-
tur.
[170] Volumus autem, ut amodo in ipsis scholis et
mane et vespere cantent unum, duos aut tres psal-
mos pro voluntate paedagogi et id quidem latine.
Sequantur autem omnium psalmorum ordinem.
Et mox unus legat unum caput ex Bibliis: Mane ex
vetere, vespere ex novo instrumento, nihilque dica-
tur praeter psalmos et caput unum. Hac ratione vo-
lumus pueros sensim in divinis eloquiis exerceri.
Hoc fiat mane cum primum ad scholas venerint, et
vespere, cum ab eis discedere volunt.
De scholis puellarum
cap. 31
[171] Sint praeterea in civitatibus et oppidis, si
fieri potest etiam in pagis, puellarum scholae, qui-
bus doctae, maturae et piae foeminae praesint,
quae eas doceant fidei principia, item legere, nere,
operari acu, solicitas v ac operosas esse, ut bonae
tandem matres familias w sint. Episcopi autem et
visitatores instent, ut haec fiant. Praeterea volu-
mus, ut tam mane quam vespere ipsae puellae ex-
erceantur in divinis literis, ut psalmum unum com-
muniter legant, et una earum caput unum Biblia-
rum, ut supra de pueris diximus. Legant autem
haec vulgariter.
Pro x studiosis pauperibus
cap. 32
[172] Ordinamus, ut si fundatis et institutis lec-
tionibus praebendae nonnullae superfuerint, con-

s fehlt + doceantur u sunt v nere, solicitas w matronae domus x De

63
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften