5. Die Agende von Johannes Hefentreger 1529/1534
[Bekenntnisb]
1534
Credimus sanctam ecclesiam catholicam eamque
confitemur sanctorum esse communionem. Quia
vero verriculum evangelicum cum bonis tum putidis
refertum piscibus necdum ad littus pervenit (Matt.
13 [47-48]), hinc est, quod non adeo statim pro vivis
Christi et ecclesiae membris reputare debeamus,
quantumlibet plerique secundum apparentiam in ec-
clesiam irrumpant, habet enim regnum caelorum
virgines etiam fatuas (Matt. 25 [1-13]), habet ziza-
nia et paleas commixtas tritico, de quibus iudicare
plerumque non possumus (Matt. 13 [24-30], idem 3
[12]). Ad pastoralem tamen attinet sollicitudinem,
ut in hoc advigilet, quoad fieri potest, ut ecclesia
quam minimum habeat offendiculorum. Sunt enim
canes et porci, quibus cum sacris fidei mysteriis nihil
debet esse commune (Matt. 7 [6]), sunt quos, ut cae-
cos caecorum duces relinquere oporteat (idem 15
[14]), sunt quos, ut vitiosa membra debeamus
abiicere (1. Cor. 5 [47]) et |2v| publicanis ethnicis-
que connumerare (Matt. 18 [8-9]). Debet proinde
dispensator domus Dei nihil agere cum praecipita-
tione iudicii (1. Timo. 5 [17-22]), sed ita ministerio
prudenter fungi, ut norit, quos ad ecclesiae contu-
bernium recipere et quos ab illa debeat arcere et ex-
cludere. Novit quidem dominus, qui sint sui (2. Ti-
mo. 2 [19]), est tamen haec quoque signaculi Dei
portio, ut ab iniquitate discedat omnis, qui nominat
nomen Christi. Iudicamus igitur cum Christo et ec-
clesia in unum corpus non posse coalescere, quot-
quot, sequentibus conditionibus aversatis aut reiec-
tis, in ecclesia vivere praesumpserint. Proponimus
autem eas ad ecclesiam venientibus, ut sciant non
esse eundem Christum et Belial nec licere ei iugum
ducere cum incredulis (2. Cori. 6 [15]), qui Christum
et evangelium profiteri voluerit, quamquam non ita
proponimus, quasi ex his operibus fit iusticia (quam
b Textvorlage (Handschrift): Bibliothek des Waldecki-
schen Geschichtsvereins e. V. Bad Arolsen, Agende des
Johannes Trygophorus, fol. 2r-4v. Abdrucke:
semper gratuitae misericordiae Dei fideique | 3r | mi-
sericordiae et gratiae promissionem apprehendenti
acceptam volumus debemusque ferre), sed ut hic ru-
diores velut politiam aut economiam Christianismi
agnoscant das evangelisch landrecht, burgerrecht
und hawßhaltung,
Ut agnoscant evangelii susceptionem nihil aliud esse
quam renovationem illius professionis, quam olim
ipsorum nomine susceptores fecerunt coram baptis-
mate eamque Deo praestandam esse.
Ut ex animo secum statuant, errores omnes sive fi-
dei sive morum per scripturam condemnatos se
prorsus velle relinquere et cavere.
Ut per veram poenitentiam a pristina vitae suae im-
mundicia resipiscendum meminerint, a mundo ad
Christum transeunt.
Ne ullum errorem sive inveteratum sive novum oc-
culere et cum salutis suae periculo clam fovere ve-
lint aut per ignaviam contemnere dissimularent, sed
pro tollendo illo scripturae ac pastoris consilium pe-
tere, similiter, si in scripturis alicubi haereant.
Ut sciant unicum esse ecclesiae pastorem et magi-
strum, | 3v | Jesum Christum, cuius verbo credere et
secundum huius praescriptum vivere debeant omnes
in ipsius nomen baptizati.
Ut coram scelerato mundo ac verbi blasphematori-
bus iuxta datam sibi spiritus portionem Christum
suum confiteri velint, ut manifestum fiat adversariis
ipsos indigne ferre verbi et fidei contumeliam.
Schultze, Konfirmationsbekenntnis, S. 238-240;
Reu, Quellen III, 1/2, S. 1078f.
189