14. Liturgia sacra 1554
Liturgia Sacra seu ritus ministerii in ecclesia, quae est peregrinorum exulum causa evangelii Christi
Francofordiae
Liturgia diei Dominici
αDie dominico mane hora octava, cum iam adest
populus, praecentor incipit clara voce: Leve le
cueur2, ac populus accinit cum modestia et gravitate
summa, ut ne quid voluptati aurium, sed serviant
omnia reverentiae Dei et aedificationi tam canen-
tium quam audientium, si qui fortasse adsint non
canentes.
Cum absolverint, tum unus ex ministris e suggestu
sic incipit:
Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit
coelum et terram3, amen.
Deinde clara et distincta voce populum admonet de
confessione peccatorum, hisque verbis praeit:
Fratres, cogitet nunc vestrum unusquisque se
coram Deo sisti, ut peccata et delicta sua omnia sim-
| 7 | plici animo confiteatur atque apud vosmetipsos
me praeeuntem sequimini his verbis.
Confessio peccat[orum]
Domine Deus, Pater aeterne et omnipotens, agno-
scimus et fatemur ingenue apud sanctissimam ma-
iestatem tuamβ peccatores esse nos miseros adeoque
a prima origine, qua concepti et nati sumus, tam ad
omne malum esse pronos, quam ab omni bono alie-
nos, quo vitio tuas leges sanctissimas assidue trans-
gredimur eoque nobis exitium iustissimo tuo iudicio
conquirimus. Attamen, Domine Deus, poenitet sic
offendisse bonitatem tuam proindeque nos et facta
nostra omnia nimium scelerata damnamus orantes,
ut tu pro tua clementia huic nostrae calamitati suc-
α Est decalogus ruhmo [1555: rithmo] redditus.
β Psal. 51 [5],
i 1555: misericors te.
j Fehlt 1555.
k-k 1555: qua confirmat conscientias in fide remissionis pec-
catorum.
curras. Miserere igitur nostri omnium, o Deus et
Pater clementissime ac misericorsi, per nomen filii
tui Iesu Christi Domini nostri tej obtestamur ac de-
letis vitiis ablutisque sordibus cunctis largire, atque
adauge in dies spiritus tui sancti vim et dona in no-
bis, quo vere et serio nostram miseriam intelligentes
nostramque iniustitiam agnoscentes veram poeni-
tentiam agamus, qua mortui peccato deinceps abun-
demus fructibus iustitiae ac innocentiae, quibus tibi
placeamus per Iesum Christum filium tuum unicum
redemptorem ac mediatorem nostrum, Amen. | 8 |
Absolutio
Post haec minister ex scriptura sacra sententiam ali-
quam remissionis peccatorum populo recitat. kAc
toto hoc tempore populus magna cum reverentia vel
astat vel procumbit in genua, utut animus cuiusque
tuleritk.
Absolutione pronunciata minister nomine Do-
mini invocato, ut spiritu sancto adiutus possit digna
Deo atque salutaria ecclesiae eloqui, recitat ex novo
testamento textum aliquem, pergens in eo libro,
quem semel erit aggressus exponere ecclesiae. Neque
amplius recitat, quam interpretari instituerit.
Concionem horae spatio absolvit ac subiecta
precatione concludit. Admonet autem prius Eccle-
siam, si qua sunt digna aut necessaria, Nempe si
sponsalia sint, si baptismus, si quis pauper aut
aegrotus se commendat precibus ecclesiae et caetera
eiusmodi.
Interea diaconi duo ad ostium a singulis elee-
mosynam postulant in pauperum usus.
2 In der deutschen Fassung von 1598 heißt es „Er heb den
hertz, du auff dein ohren“, gemeint ist Ambrosius Lob-
wassers Lied „Erheb dein Herz, tu auf dein Ohren“,
Wackernagel, Kirchenlied IV, S. 872.
3 Ps 124,8.
563