Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Arend, Sabine [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0584
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Frankfurt

Oratio
Deus omnipotens Pater coelestis, tu quidem promi-
sisti exaudire vota nostra4, quacunque de re te ap-
pellaverimus in nomine dilecti filii tui Iesu Christi
Domini nostri. Nos | 9 | quoque ille sic docuit sanctos
coetus inter nos habere inl nomine suo, promissis li-
beralibus etiam invitans, quod his coetibus nostris
adfuturus sit medius, quom uno mediatore et inter-
cessore abs te impetremus, quicquid unanimes petie-
rimus super terramγ.
In primis autem iubes nos orare pro omnibus,
quoscunque in potestate supra nos esse voluisti, ac
deinceps pro iis rebus, quae ad usus necessarios po-
puli tui atque omnium hominum pertinentδ. Cui
mandato tuo obtemperantes sola fiducia sanctissimi
instituti tui ac promissorum tuorum freti huc coram
te convenimus in nomen Christi filii tui Domini nos-
tri rogantes ex animo supplices, o Deus idemque Pa-
ter optime, in nomine liberatoris unici eiusdemque
mediatoris nostri, liberaliter nobis pro tua clementia
condones omnia peccata nostraque corda, mentes,
cogitatus ac vota omnia sic ad te flectas et pertra-
has, qui valeamus te invocare vera et simplici ora-
tione, quae tibi grata sit et accepta.
εOramus itaque tuam clementiam, o Pater coe-
lestis, pro principibus et nhominibus cunctisn pote-
statem gerentibus servis tuis, quibus abs te man-
datum est ius dicere populo tuo, nominatim vero
pro co[n]s[ulibu]s et senatu huius civitatis, ut ipsis
largiri digneris spiritum tuum, qui vere princeps est
et voluntatum moderator, eiusque dona, vim et gra-
tiam | 10 | in dies magis magisque adaugeas, quo si-
mul vere agnoscant unum ac solum Christum filium
tuum Dominum nostrum Regem regum ac princi-
patum tenentem supra omnem potestatem, cui nem-
pe abs te data sit potestas omnis in coelo et in terra,
tum certa fide persuasi totis animis studeant vero ac
γ Matt. 18 [19-20],
δ 1. Tim. 2 [1-2].
ε R.
ζ 2. Tim. 6 [=1 Tim 6,15]; Acto 17 [24] et 19 [20], Matth.
28 [18].
η Luc. 8 [= Lk 18,48], 1555: 1. Tim. 2 [2],
θ 1 Pet. 5 [2.8],
ι Ioan. 17 [3]. Fehlt 1555.

spirituali cultu sese illi approbare regnumque ipsius
apud subditos suos provehere et amplificareζ,
oquos etiam reganto iuxta praescriptum voluntatis
tuae ex lege tua, sicuti certo norunt se et illos abs te
factos et conditos adeoque oves esse tuorum armen-
torumη, liceat itaque tuo beneficio pace frui, in qua
tibi serviamus cum omni sanctitate et honestate li-
beratique ab inimicis nostris tibi gratias et laudes
persolvere queamus.
Oramus etiam, Pater verax et liberator unice,
pro iis, quos ecclesiae tuae dedisti pastores etp sa-
lutis animarum procurationem ac sacrosancti evan-
gelii tui ministerium commendasti; eos tuo spiritu
sic regas et adiuves, ut sint fideles ministri gloriae
tuae, huc studia omnia conferentes, quo palabundus
adhuc ovium tuarum grex in unum coeat ad Iesum
Christum verum ac summum pastorem principem-
que episcoporum, uti in eo et per eum in dies magis
atque magis crescant cum omni iustitia et sancti-
monia vitae.
Rursum dignare ecclesias omnes tuas vindica-
| 11 | re et eripere e luporum faucibus ac mercenario-
rum5 omnium unguibus, qui ambitioni suae serviunt
et compendii sui gratia faciunt omnia, nihil minus
solliciti, quam ut sacratissimum nomen tuum celeb-
re ac sanctum ubique sit et grex tuus salutem con-
sequaturθ.
Insuper te rogamus, o Deus clementissime et Pa-
ter misericors, pro universo hominum genere, ut qui
velis agnosci ab omnibus toto orbe terrarum libera-
tor unicus parta redemptione per Christum filium
tuum, digneris etiam, quotquot adhuc hodie ab eo-
dem Christo filio tuo longius absunt, vincti sedentes
in tenebris et omni salutis ignoratione, spiritu tuo
illustratos per praedicationem evangelii in rectam
salutis viam reducere, nempe ut agnoscant te verum
Deum et quem misisti Iesum Christumι. Quos vero
iam eo favore dignatus es, ut eorum mentibus illu-
l Fehlt 1555.
m 1555: ut hoc.
n-n 1555: omnibus.
o-o 1555: regentes ipsos.
p 1555: quibusque.

4 Mt 21,22; Mk 11,24.
5 Vgl. Joh 10,12.

564
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften