14. Liturgia sacra 1554
mus immortales sine fine laudantes nomen tuum
cum verbis et oratione, tum factis et tota vita.
Da igitur, pater coelestis, ad hunc modum hodie
excitari in nobis memoriam dilecti filii tui nosque ea
exerceri ad praedicandum beneficium mortis eius, ut
novis subinde fidei accessibus aucti corroboremur ad
omne bonum ac singulari summaque fiducia te in-
vocemus ac patrem agnoscamus, ut in nomine tuo
gloriemur per Iesum Christum Dominum nostrum,
amen.
Huic orationi symbolum Apostolorum subiici-
tur, cquod ipse populus canitc. Interea diaconi pa-
nem ad mensam adferunt cum vino, ubi dminister
astantibus reliquis ministris ac senioribus post de-
cantatum symbolum clara voce coenae Dominicae
institutionem recitat facie ad populum versad.
Institutio coenae Domini, 1. Cor. 11 [23-29]
Audite, uti Dominus Iesus sacrosanctum hoc epu-
lum suum instituerit, quode a Paulo traditum acce-
pimus:
Ego accepi (inquit) a Domino, quod et tradidi
vobis, quod Dominus Iesus in ea nocte, qua traditus
est, accepit panem et postquam gratias egisset, fre-
git ac dixit: Accipite, edite. Hoc meum est corpus,
quod | 18 | pro vobis frangitur; hoc facite in mei com-
memorationem. Ad eundem modum et poculum per-
acta coena dicens: Hoc poculum novum testamen-
tum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescunque
biberitis, in mei commemorationem. Quotiescunque
enim comederitis panem hunc et fde poculof hoc bi-
beritis, mortem Domini annunciatisg, donec venerit.
Itaque quisquis ederit panem hunc aut biberit
hde poculoh Domini indigne, reus erit corporis et
sanguinis Domini. Probet autem homo seipsum et
sic de pane illo edat et de poculo illo bibat. Nam qui
edit et bibit indigne, iudicium sibi ipsi edit et bibit
non diiudicans corpus Domini.
c-c Fehlt 1555.
d-d 1555: astant reliqui ministri ac seniores. Post symbolum:
Coenae Dominicae institutio recitatur graviter et di-
stincte ad hunc modum.
e 1555: quemadmodum.
f-f 1555: poculum.
g 1555: annunciabitis.
His subiicit interdictionem summa gravitate, cuius
haec est formula:
Audivimus, fratres, quo nam modo Dominus
noster coenam fecit cum discipulis, quo docemur
nullis exteris aut alienis ab Ecclesia locum hic esse.
Itaque hoc exemplo edoctus, per nomen et autori-
tatem Domini nostri Iesu Christi admoneo idolola-
tras omnes, blasphemos Deique contemptores, hae-
reticos quique sectis variis ecclesiam scindunt, cuius
maxima esse debet coniunctio et unitas, periuros
quique immorigeri sunt parentibus ac superioribus
omnibus, seditiosos et pacis turbatores, plagiarios,
percussores, litigatoresi, susurrones, scortatores, fu-
res, raptores, | 19 | avaros, ebriosos, helvones, deni-
que quicunque dissolutae vitae pravo exemplo Ec-
clesiae scandalum dant, ut hac mensa procul absi-
stant, ne sacrosanctas epulas prophanent, quas Do-
minus noster Iesus Christus solum iis impartiri vult,
qui sunt familiares ac domestici fidei.
Huic addit exhortationem de coenae usu jsuo arbi-
trio, modo sit veritati et evangelio conveniens. Hac
autem fere uti soletj:
Proinde, quemadmodum hortatur d[ivus] Pau-
lus, probet atque examinet unusquisque suam con-
scientiam et animum, num vera poenitentia ante ac-
tae vitae tangatur, ac vere ex animo optet sanctius
porro vivere ad praescriptum legis divinae. In pri-
mis autem illud, num fidat misericordia Dei atque
in uno Christo Iesu spem salutis universam ponat
positoque omni odio et simultate, certo iam apud se
statuat in omni deinceps vita concordiam cum fra-
terna dilectione colere10.
Hoc si nobis coram Deo apud nostras conscien-
tias probe constat, nil dubitemus knos nunc pro filiis
ab ipso agnosci, cum Dominus Iesus nosk ad suam
mensam invitet, ut ibi accipiamus sacrum hoc sym-
bolum, quod discipulis participandum et communi-
candum distribuit.
h-h 1555: poculum.
i 1555: litigiosos.
j-j Fehlt 1555.
k-k 1555: quin pro filiis nos agnoscat, quos Dominus Iesus.
10 Vgl. Gal 2,20.
567