Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Arend, Sabine [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0591
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
14. Liturgia sacra 1554

nunquam desieris monere nos sedulo verbo tuo per
ministros tuos, quibus monitis neque auscultavimus
neque paruimus. Peccavimus itaque, Domine, teque
offendimus ac proinde pudore confundimur, igno-
miniam patimur agnoscimusque nos vere apud
tuum tribunal reos esse, quibuscum si pro nostra ip-
sorum dignitate agere instituas, quid praeter exili-
um, damnationem ac mortem expectemus? Quamvis
etenim excusare conemur, semper tamen conscientia
damnat nostraque iniquitas coram te nos coarguit.
| 28 | Certe, Domine, iam satis videmus, intelligimus
et sentimus ex his flagellis, quibus nos castigasti, te
iustiss[imam] iram adversum nos concepisse. Iustus
etenim cum sis et aequi amantissimus, haud un-
quam temere aut immerito affligis tuos. Itaque fla-
gra irae tuae sentientes, te merito infensum nobis
sentimus et agnoscimus. Quin manum tuam adhuc
exporrectam cernimus, ut maiores poenas de nobis
sumas, quibus enimy telis agere vindictam soles, ea-
dem te nunc sumere in manum videmus nec illa om-
nia, quae gravissime comminatus es peccatoribus
impiis, nisi mature resipiscamus, procul absunt, sed
imo in exilium nostrum paratissima. Quamvis au-
tem gravissime in nos desaevires ac longe graviores
ac centuplo etiam maiores poenas, quam consuevi-
sti, imponeres, attamen iustissime id facturum
agnoscimus, meruimus etiam maledictiones illas,
quibus olim in Israelem populum tuum iratus desae-
viisti.
Enimvero Domine, tu pater es, nos terra et lu-
tum, tu creator, nos opus manuum tuarum, tu pas-
tor noster, nos grex tuus, tu liberator, nos populus
libertique tui15, tu Deus, nos tuum peculium16. Ne
igitur sic excandescas, ut in furoris aestu nos casti-
ges17, sed imo iniquitatum nostrarum obliviscere, ut
punire etiam velle desinas, contentus summa cum
clementia castigasse et emendasse. Nostris peccatis
iram tuam in nos accendimus. At meminisse opor-
| 29 | tet tamen nomine tuo nos omnes censeri atque
adeo tesseram tuam ac symbola gestamus tua18.
y 1555: cum.
z 1555: pavidae.

15 Ps 77,16; Neh 1,10; Dtn 21,8.
16 Röm 8,17.
17 Ps 6,2; 38,2; Jer 10,24.

Quin tueris potius, absolvis et auges opus gratiae
tuae coeptum in nobis, quo agnoscat orbis totus
vere te Deum ac liberatorem nostrum. Scis mortuos
nequaquam laudes tuas dicturos apud inferos nec
quos perdideris funditusque deleveris, at facient ani-
mi tristes, moesti ac deiecti cordaque convulsa et
mali sui sensu perculsae conscientiae, iam inde pa-
videz expectantes tuae clementiae favorem, hi te
laudabunt, hi celebrabunt, hi gratias agent.
Israel populus tuus persaepe suis flagitiis tuam
iram provocavit atque eum ideo iuste afflixisti, at-
tamen, quoties ad te reversus est, toties illum sum-
ma clementia excepisti. Et quamvis gravissima es-
sent peccata, propter foedus tamen tuum, quod cum
Abrahamo, Isaaco, Iacoboque pactus eras19, ab illo
virgas amovisti tuas malaque omnia, quae praesto
erant avertisti, imo nec vota eorum nec preces un-
quam frustratus es. Nos porro longe praestantiore
foedere dignatus es, quo sane niti apud tuum tri-
bunal volumus, nempe quod nobiscum pepigisti per
manum Iesu Christi filii tui servatoris nostri atque
ipsius sanguine describi morteque obsignari ratum
et firmum esse iussisti20. Proinde Domine, fiduciam
omnem dignitatis nostrae ac spem humani praesi-
dii21, quodcunque quis sperare audeat, ponimus ad
hoc | 30 | unicum foedus confugientes, quo Dominus
noster Iesus Christus corpore suo tibi sacrificium fa-
ciens nos reconciliavit22. Respice igitur, Domine, in
faciem Christi tui, non in nosipsos, quo ipsius inter-
cessu sedata ira faciem tuam salutarem23 et placi-
dam reducas nosque recipias in posterum regendos
ac gubernandos tuo spiritu, quo renati in vitam me-
liorem nomen tuum sanctificemus.
His subiicitur tota paraphrasis orationis Dominicae,
quae supra habetur24 in oratione diei Dominici, sig-
nata N., uti visum fuerit pastoria Denique haec ad-
dit:

18 Phil 1,6.
19 Gen 15,18; 26,3-4; 28,13-14.
20 Mk 14,24; Mt 26,28; 1Kor 11,25.
21 Mt 16,24; Mk 8,34; Lk 9,23.
22 Hebr 10,10-14.
23 Num 6,25.

571
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften