14. Liturgia sacra 1554
acg fideiussores (qui ibi totius ecclesiae nomine
astant) debere agnosci membra Christi31 ab univer-
sa ecclesia? Nam | 33 | inibi fideiubetur ac spondetur
pro infante in eam fidem ac doctrinam religionis,
quam ecclesia tenet et profitetur. Tam sancta igitur
res, cum sit baptismus, ne cui mirum videatur, si
sancte ministretur in ecclesia.
Finita concione minister ecclesiam admonet de in-
fantulo baptizando, ut cuncti maneant. Tum sic
hincipit mensae astans cumh reliquis ministris et se-
nioribus:
τAdiutorium nostrum in nomine Domini, amen32.
Hunccine puerum attulistis baptizandum? Re-
spon[sio]: Ita.
Hic minister subiicit brevem monitionem de baptis-
mo. Cuius haec est formula, nisi quid ille sua sponte
possit melius:
Dominus noster abunde testatum nobis fecit, quam
inopes et miseri nascamur omnes, cum docet, quod
renasci oporteatυ. Etenim magnum argumentum est
inde a prima origine prorsus vitiatos et corruptos
esse ac maledicto obnoxios, si non ante regno Dei
potiri liceat, quam renati ac renovati simus. Cum
igitur huius humiliationis nos admonet, ut toti nobis
displiceamus ipsi, certe invitat, imo excitat etiam ad
misericordiam ipsius totis votis exposcendam, qua
vitiositas illa nostrae originis ac maledictum penitus
tollatur. | 34 | Neque enim prius hac frui datur, quam
omnem illam fiduciam nostri deposuerimus, dico
opinionem omnis virtutis, iustitiae aut sapientiae
cuiusquam, quo nosipsos nostraque omnia damnata
esse cognoscamus.
Porro autem non solum huius nostrae miseriae
nos admonet, sed simul consolatur sua misericordia
τ Nota quod si plures sint pueri, simul omnes sistuntur,
tumque hic et in sequentibus ubique mutandus numerus.
υ Ioan. 3 [5; vgl. Tit 3,5],
g 1555: aut.
h-h 1555: e suggestu incipit astantibus.
i-i Fehlt 1555.
j-j 1555: desideriis eius omnibus.
renascentiam hanc per spiritum suum promit-
tens33, quo spiritu accepto in vitam aeternam trans-
feramur atque huius translationis institutum a
Christo obsignaculum in ecclesia accipimus.
Porro hoc renasci duobus potissime constat. Pri-
mum, ut nosipsos abnegemus, hoc est, ne amplius
nostrae rationi innitamur, ut illius placitis obtem-
peremus et desideria voluntatis nostrae sectemur,
sed ea omnia subiiciamus sapientiae ac iustitiae Dei,
in quo versatur mortificatio nostri ac nostrae carnis
eorumque omnium, quae in nobis sunt, neglec-
tio34.
Alterum est, ut lumen Dei sequamur eique uni
placeamus et obediamus, sicut nos suo verbo docet
eodemque suo spiritu agit. Quae ambo non nisi in
uno Christo nobis praesto sunt et perficiuntur ab-
solutissime, cuius videlicet morti ea vis inest, ut, si
huius efficiamur participes, statim ifit, uti peccato
quasi moriamur ac sepeliamur mortificata carne
cum jomnibus suis placitisj. Deinde vero vi resurrec-
tionis ipsius nos in vitam aliam excitamur, qua soli
Deo vivamus cum spiritu eius excitati, ab eo- | 35 |
dem spiritu ducemur ac gubernabimur in omnibus,
quo knostra omniak gratissima et acceptissima illi fu-
tura sunt omnia.
Attamen id summum in procuranda et efficienda
salute nostra est, ut is pro sua misericordia nobis
omnia peccata condonet, ne amplius imputentur
adeoque penitus obliteretur eorum memoria, ut nul-
lo prorsus loco sint apud eius iudicium. Quae ta-
menl nobis obsignantur atque exhibenturm, cum per
baptisma veluti auctoramento quodam in ecclesiae
suae corpus recipimur, cum nil aliud velit Deus hoc
sacramento, quam omnium peccatorum remissio-
nem nobis quam testatissimam et firmissimam
facere. Proindeque in symbolum huiusce rei aquam
usurpavit, quo significationem satis manifestam da-
ret, non secus animos nostros sanguine Christi ablui
k-k 1555: etiam nostra.
l 1555: beneficia omnia tum in.
m Fehlt 1555.
31 Vgl. 1Kor 6,15.
32 Ps 124,8.
33 Phil 3,5.
34 Vgl. Röm 8,13.
573