14. Liturgia sacra 1554
Vosne, N. et N., intelligitis hanc esse Dei volun-
tatem atque ita vivere instituistis in hoc vitae | 44 |
genere, quod scimus tam cumulate Deum exornasse?
Idne apud vos ita decrevistis ac coram tota ecclesia
testamini petentes etiam ea comprobante vestras
voluntates iam ratas haberi?
Respondetur: Ita.
Rursum Pastord: Vos omnes, quotquot adestis, tes-
tes huius facio ac memores esse iubeo. Tamen si
quisquam est, cui notae sint causae, cur minus isti
iungi possent, rogamus, palam enunciet.
Nemine quicquam allegante minister coniuges
eaccedens iubet manus dextras iungere tumquee his
verbis eosf alloquitur: Cum nihil obstet, nemo etiam
quidquam contradicat, confirmet vestrum hoc in-
stitutum ac sanctissimo nexu vos iungat Deus, qui
fecit coelum et terram40, amen.
Tum singulos alloquitur ac sponsum prius: Tu, N.,
fateris hic coram Deo et sancta eius ecclesia, quod
accepisti ac iam etiamnum accipias in uxorem N.,
quam hic praesentem aspicis, cui cum fide coniugii
polliceris omnimodam cum summa sedulitate tute-
lam, uti maritum decet pro uxore esse sollicitum, ut
cum ea vivas sancte iuxta verbum Dei et evange-
lium ipsius?
Respondetur: Ita.
Deinde sponsam huius sic alloquitur: Tu quoque,
N., fateris coram Deo et ecclesia eius sancta, quod
| 45 | accepisti et nunc etiam accipias in virum et ma-
ritum legitimum N., quem hic coram aspicis, Cui
praeter coniugii fidem polliceris omnem obedienti-
am, officium atque obsequium omne cum vitae cas-
timonia, uti decet sanctam et piam foeminam iuxta
verbum Dei et ipsius evangelium?
Respond[etur]: Ita.
Deinde ordine omnes simili modo rogantur, si forte
plures adsint sponsi et sponsae.
d 1555: minister.
e-e Fehlt 1555.
f Fehlt 1555.
g 1555: precatur iussis illis dextras iungere.
h-h 1555: sic coniuges admonet.
Rogatione hac facta minister ita bene preca-
turg:
Pater omnis misericordiae, qui ad hoc vitae in-
stitutum vos vocavit, idem vobis benedicat et suum
spiritum largiatur in nomine filii sui Iesu Christi,
qui etiam praesentia sua ac primo miraculo, quod in
vita coram discipulis fecit, sanctissimum hunc or-
dinem ornare voluit41, det etiam, ut illum glorificetis
per omnem vitam, amen.
Audite evangelium, quo discatis, quanta fide velit
Deus coniugium coli quamque firmum sit ac inso-
lubile. Ita enim habetur Matth. 19 [3-6]: Pharisaei
accesserunt ad eum, ut tentarent, rogantes: Num li-
cet viro quamcunque ob causam repudiare uxorem?
Quibus respondens dixit: Num legistis, quod, qui
hominem ab initio creavit, fecit eum marem et foe-
minam et dixit: Ideo relinquet homo patrem et
matrem, ut adhaereat | 46 | uxori suae et erunt duo in
carnem unam, adeoque non amplius duo, sed una
caro? Quos igitur Deus iunxit, homo ne separet.
Deinde hpost respirationem aliquamh: Credite his
verbis Domini nostri Iesu Christi. Nec dubitate vos
ab ipso iunctos. Vivite igitur sancte et caste cum
summa dilectione pace et concordia, colentes in pri-
mis veram ac synceram charitatem et fidem con-
iugalem iuxta verbum Dei.
Hic tota ecclesia procumbit in genua. Tum pas-
tori sic inquit:
Oremus unanimes Deum.
Deus omnipotens, optime, maxime et sapientis-
sime, qui ab initio praescivisti non expedire homini
esse soli ac proinde adiutricem illi adiunxisti cum
mandato, ut duo essent in carnem unam, rogamus te
et humiliter deprecamur, quando ita visum est tibi
vocare istos ad hunc sanctissimum vitae ordinem,
digneris pro tua clementia et bonitate spiritum
tuum sanctum illis conferre, ut in vera et solida fide
ita sancte vivant, uti gratum et acceptum tibi est,
i 1555: minister.
pellabit.
40 Ps 124,8.
41 Joh 2,1-11.
577