Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]; Arend, Sabine [Oth.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (9. Band = Hessen, 2): Die geteilte Landgrafschaft Hessen 1582-1618 - Grafschaften Waldeck, Solms, Erbach und Stolberg-Königstein - Reichsstädte Frankfurt, Friedberg, Gelnhausen und Wetzlar — Tübingen: Mohr Siebeck, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30289#0604
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Frankfurt

tera ab altera iudicanda? Imo commendat utraque
alterius studium, quod, quae maxime ad aedificatio-
nem pertinent, utraque pro moribus suorum homi-
num spectet. Commendat enim fidem, non violat
ceremoniarum externarum in ecclesiis varietas,
υUti non minus docte quam pie docuit Irenaeus in
componenda illa tristi discordia de die Paschae,
quam satan excitarat inter asianos episcopos et eu-
ropaeos. Rursum quibusdam ecclesiis satis est qua-
ter in anno coenam celebrare, aliis frequentius. Quid
hic una in alteram habet causae, ut, quae frequen-
tius communicat, illam damnet, quae rarius aut
contra? Spectata modo sit, utrobique gloria Dei et
aedificatio ecclesiae nihil obstat. Attamen quoti-
dianum usum omiserunt ecclesiae fere omnes, neque
id (meod iudicio) inconsulto. Nam facile tam fre-
quenti usu res redeat in antiquam superstitionem,
ut populo alioquin negotiis huius vitae occupato
haud quaquam expediat ita frequens usus et non ca-
ret super-| 64 | stitione, si soli ministri et presbyteri
communicent, ne opus ipsorum pro aliis valere pu-
tetur atque ita opinio operis operati valeat.
At concionem quotidianam nemo pius reprae-
hendet. φNihil enim est, quod ab operis servos aiunt
revocari. Nam pro iis ita diluculo habetur, ut sit diei
auspicium, quo et doctrina evangelica moniti fide-
lius ac diligentius suum agant officium et sanctifi-
cati per verbum ac Dei invocationem foelicius
agant.
Nihil de vestibus hic praecipi fortasse aliqui
murmurabunt. Id uno verbo illis responsum ve-
lim[us]. Cum de vestibus ad ministerium adhibendis
Paulus nihil uspiam doceat, Ne tum quidem, cum de
eucharistia acturus mulieribus suum ornatum prae-
scribit, quid hic ecclesiam Dei iugo vis premere?χ
Quam neque de diei festi parte neque de cibo neque
de potu iudicari vult Paulus, In quotidiano usu sit
ministrorum vestitus modestus ac gravis, ab omni
υ Euseb. histo. Eccl. lib. 5. capi. 24 [Eusebius von Caesa-
rea, Kirchengeschichte 5, 24].
φ 1555: Vestes.
χ Col. 2.
ψ 1555: Baptism.

d 1555: nostro.
e 1555: offenderentur quorum ea est protervia ut semper
optimis quibusque offendantur.

luxu et fastu alienus. In eodem ministrent populo.
Nam non est vestibus (nisi iis admodum modestis et
remotis ab omni luxu) dignoscendus a suis, sed verbi
Dei potentia ac solicita sedulitate et omni morum
comitate atque benignitate, ut armentarius aliquis
non veste a suis ovibus agnoscitur, sed sibilo, sed
cura sedula et pabulo et fida custodia. Cum vero
videamus, quantus abusus sit in vestibus illis, quas
nisi carminibus horrendis infectas non admittunt
papistae, alioqui vix | 65 | sacra peragi posse putant,
nec facile eximatur hominum animis superstitio, nisi
tollantur irritamenta omnia, dignum censeo ecclesi-
am Dei summa simplicitate hic uti. Pluris autem sit
nobis unius atque adeo minimi scandalum quam
10000 hostium, qui, nisi pessimi essent, haudqua-
quam offenderenture. Iam in sacramentorum admi-
nistratione videamus, quid omissum videri possit.
ψIn baptismo in primis non ignoro quam multa
omissa sint, quae etiam antiquissima fuerunt. Sed
nulla antiquitas maior est verbo Dei, quod est anti-
quitate ipsa antiquius. Quid autem miramur, si sta-
tim post tempora apostolorum crevit superstitio in
ecclesia, cum ipsis apostolis iam facesserent negoti-
um haeretici? Cum his fadeo gravibusf in causis
eratg contentio doctissimis et sanctissimis viris epi-
scopis, ut non mirum sit illos subinde neglexisse
quaedam, quae alias nunquam fuerant toleraturi.
Hae sunt satanae artes.
Attamen, uti dictum est, nihil ecclesia istah omisit,
quodi nitatur verbo Dei, nec quidquam praeterea,
quod ad aedificationem non pertineret, uti quod sus-
ceptores seu fideiussores jpuerum cum parente bap-
tizandumj offerunt. Est enim hoc valde antiquum,
nullam tamen scripturae autoritatem habet seuk ali-
quam iustam rationem. Illi enim nomine ecclesiae
fidem pro puero testantur atque se obstringunt il-
lum instituendum curaturosl. Sed siquid erat vel | 66 |
f-f 1555: erat aliis longe gravioribus.
g Fehlt 1555.
h Fehlt 1555.
i 1555: quod puerum baptizandum.
j-j 1555: cum parente.
k 1555: sed.
l 1555: curaturos, quamvis id liberum tamen esse debet
unicuique, ut susceptores accipiat vel omittat.

584
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften